{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 3 xxvi","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3 xxvi","ref":"xxvi","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/xxvi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/xxvi","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/xxvi.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Si qui moueant oculos non coniugatos, & vtramque pupillam conducere in nasum possint, non ipsis perinde parallelismus competet sed agitur de dispositione oculorum vt communissima, ita naturali. 20. Probatur non fieri axium coitionem, dum obiecto magis, magisque admoto obseruatur situs, & deflexio oculi vtriusque. Probatur rursùs esse potiùs paralle lismum; sed cum intensione axis eius oculi, quo res distinctè videtur, aut legitur; & relaxatione axis alterius, quo res non nisi confusè videtur. ibid. Cùm, aperto licet oculo vtroque vnicum videatur obiectum, id non videtur nisi in vno parallaxeos termino: at si axes in illo coirent, videri deberet in medio parallaxeos; quod ostenditur repugnare. Heinc nihil subest sagittariis, bombardariisque periculi, tametsi oculum vtrumque, dum collineant; apertum habeant Relaxatio vnius axis, dum alter intenditur, tum à simili ex aliis partibus geminis, tum ex instituto naturae probatur. Quomodo neruorum opticorum nexus ad id mune neris comparetur. Ex partibus geminis valentior sponte, & indeliberatò agit. Argumentum inaequalitatis oculorum à conformatione, qua nihil non aliquatenus dissimile elaboratur; ab arborum foliis, ab ouis, à lacte, à dissimilibus eiusdem rei per eundem pictorem imaginibus, à varietate facierum in hominibus, à gemellorum diuersitate. ibid. 25. Res viderentur potiùs geminae, si axes coirent, quàm dum paralleli feruntur. Cur res appareant geminae, cùm geminae partes sentientes in praeter naturali sunt situ, vt dum globulus medio, indiceque digitis transpositis attrectatur Cur speciatim detorto vno, vel vtroque oculo res simplex gemina appareat? Si pupillâ detortâ velimus obiectum distinctè spectare, reliqua vidente confusè; id licet. Experimenta ludicra circa oculo rum detorsionem. In speculo concauo duae ex lucerna flammulae videntur, ob duos oculos, quorum vno clauso, altera euanescit. Cur altero oculo clauso nonnihil laboriosiùs, & obscuriùs quidpiam videmus? Cur interdum quoque vt distinctiùs videamus, alterum sponte claudimus? Epistolae conclusio. ibid.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 xxv","label":"EPISTOLA III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/xxv","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/xxv"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 3 xxvii","label":"EPISTOLA IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/xxvii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-3/xxvii"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}