{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 4 101","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 101","ref":"101","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/101","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/101.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":185,"text":"Tectura erat omninò (praedictam Stellam in gena, seu quae est Occidentalis trium in collo +2 Aitque id quidem triente, aut 1+2 limbi inconspicui; fiebat enim (iam ἀμρίκυρτος, adeò V aegerrimè etiam Telescopio secundarium illud lumen appareret) ab Australi confinio lucisae, & obscurae partium, hoc est paullò infra medium eiusdem partis obscuratae Verùm nubes tunc importunè ea parte horizonti occiduo proxima ascendens (quae & senmtotum residua nocte occupauit caelum, & sequente die copiosam effudit pluuiam) inuidit spectaculum. Quamquam iurare propè ausim occultandam fuisse Stellam eo ipso momento, aut insensibili pòst tempore, ex quo videre illam desij Tanta nempe sedulitate sectatus ipsam Telescopio fueram, cùm Lunae deorsùm quasi adrepere videretur; tantáque ipsi propinquitate admota iam fuerat (vix enim inter Stellam, & illustratam Lunae Orientalem partem videbatur collocari posse dimidium eius, quod Illustrabatur, cùm tamen (esset vno tantùm die dichotomo maior) vt aliquoties iam mitatus essem, quorsum tandiu differretur eius occultatio. Heine, si vel vnum, vel 2. minuta adiicere volueris, nihil existimo ampliùs adiiciendim. Semi. quadrante certè horae pòst, eleuata nempe eadem Cauda Ceti grad. 22 1/2 dehiscentibus illeic nubibus Stella prorsùs visa non est. Ex supradicta ad Peireskium Epistola.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 100","label":"M. DCAAVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/100"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 101.1-4","label":"101.1 to 101.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/101.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/101.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}