{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 4 17-3","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 17-3","ref":"17-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/17-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/17-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/17-3.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":211,"text":"iest. Non quod istum quoque Astionou curent: sed quòd Poëtae ipsum, reliPoneglecto, potissimùm vsurpent. Et Astronomicus quidem Ortus Oceasusque, cùm nihil aliud sit, quàm recta, obliquave Ascensio, & Descensio penes Aequatorem spectata; ideò cùm iam dictum de recta, obli quáque Ascensione sit: non est, quorsùm heic nos quicquam moretur Poëticus autem attenditur, vel penes Horizontem, supra quem emergunt, aut infra quem demergunt Sidera; vel penes Solem, à cuius radiis reliqua Sidera aut liberantur, aut occultantur. Qui porrò penes Horizontem attenditur, distinguitur duplex: alter scilicet Cosmicus alter Acronychus vocatur. Cosmicus, seu quasi Mundanus tum Ortus, quàm Occasus est, qui spectatur propriè circa ipsum tempus exorientis Solis (nempe quasi tunc Mundus, seu Naturae facies instauretur.) Nam si quod Astrum oritur, quo tempore oritur Sol; id dicunt Cosmicè oriri. Et si rursus quo tempore Sol oritur (hoc enim inculco, vt caueatur confusio) aliquod Astrum occidit; illud Cosmicè occidere dicunt Cosmico Ortu intelligitur oriri Taurus Mense Aprili, quo Soli in ipso existenti cooritur, iuxta illud Virgilij, Candidus auratis aperit cum cornibus annum Taurus Cosmico Occasu intelliguntur occidere Pleiades per ipsum Autumnum, cùm oriente Sole vnà cum Scorpione, in quo est, ipsae in Tauro sitae Horizontem ex aduerso subeunt, iuxta illud eiusdem, Antè tibi Eoae Atlantides abscondantur, Debita quàm sulcis committas semina. Dico autem propriè: quoniam volunt","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 17-2","label":"CAPVT XX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/17-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/17-2"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 17-4","label":"CAPVT XX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/17-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/17-4"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}