{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 4 20","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 20","ref":"20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/20.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":267,"text":") Ac tale est genus horarum, quo semper vsi Astronomi, quoque omnes ferè gentes iam vtuntur Praetereo autem Astronomos talem horam diuidere in 60. scrupula, seu minuta prima & quodlibet primum subdiuidere in 60. secunda; quodlibet secundum in 60. tertia, &c. vt supra insinuatum est: Computatores verè Annaleis diuidere horam in 4. quadranteis, seu, vt vocant, puncta; & quodlibet punctum variè subdiuidere in ostenta, momenta, &c. Hora Inaequalis (quae etiam Temporaria est pars duodecima diei artificialis, & pars item duodecima noctis; qualibet nimirùm die artificiali in duodecim parteis aequaleis diuisa, & nocte consimiliter; adeò proinde, vt hora inaequalis dicatur, non comparata ad alias horas eiusdem diei, sed ad horas aliorum dierum; cùm constet horas diurnas per hyemem, esse longè breuiores horis diurnis per aestatem, & horas nocturnas per hyemem, aestatemque ex opposito. Isto Horarum genere vsi sunt Iudaei, vt ex variis Scripturae locis intelligitur, in quibus cùm hora prima sit ea, quae immediatè ortum Solis consequitur; Tertia est ea, quam nos dicimus nonam matutinam (intellige verò praesertim circiter ipsum Aequinoctium) sexta, quam meridiem; nona, quam tertiam pomeridianam; vndecima, à qua superest vnica ante occasum Solis Eodem genere vsos esse Graecos vel ex eo intelligitur, quòd Achilles Tatius quaerit, explicatque, cur in ea regione diceretur Sol in aestiuo Solstitio creare diem 15. horarum, in hiberno nouem: cùm in Mechanicis horologiis, hydrologiisque dies videretur perpetuo constare ex 12. horis Eodem quoque vsos Romanos innumera loca Authorum conuincunt: cuiusmodi sunt, v. c. illâ, Prima salutanteis, atque altera continet hora; Exercet raucos tertia causidicos, &c. Stertimus, indomitum quod despumare Falernum Sufficiat, quintâ dum linea tangitur vmbrâ. Vbi constat intelligi horam vndecimam matutinam, seu vnam horam ante meridiem","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 19-3","label":"CAPVT XXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/19-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/19-3"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 20-2","label":"CAPVT XXIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/20-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/20-2"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}