{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 4 229.5-8","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 229.5-8","ref":"229.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/229.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/229.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/229.5.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"etiam minutis emotiùs, ita vt triente diametri Solatis à centro abfuerit; quia tum transcursui per discum G debitae fuissent 15. horae, perspicuum est futurum fuisse in disco conspicuum sen ante occasum diei tertiae, seu post exortum diei quintae. Praetereo autem ante treis annos coniunctionem quidem celebratam fuisse 5. horis maturiùs, quàm praescripsisset Ephemeris; verùm nos hoc loco dare etiam duplum, nempe ab hora 10. ad mediam noctem antecedentem. Porrò cùm nihil aliud in Q obseruatum fuerit, adnotata saltem fuit Elliptica forma, quam manè exhibuit. Nimirum cùm ipsius radij traiecti Telescopio replerent diametrum transuersam, seu latitudinem circuli, quae erat dodrans pedis Parisiensis, diameter perpendicularis seu altitudo eiusdem breuior in ipso exortu fuit vnâ proximè decimâ; vnâ nempe vigesima, seu 1/. deficientibus heinc inde. Deinceps forma circularis restituta paullatim est, donec Ellipsis tandem euanuit alto iam O. 5. gradus. Attendit mecum sedulò nobilis, atque eruditus Antonius Arbaudus Bargemonius Aquensis Canonicus, & singularis amicus; ne quidpiam memorem de nostris Fabricio, & Galterio, imò & de optimo viro Thoma Campanella per eosdem dies diuersante apud eundem Fabricium; qui omnes auidè exspectabant vt priscus error de Q Soli perpetuò subtercurrente iteratò conuinceretur, Fuit deinceps dies quinta varia, sed maxima parte obscura. Nocte sequente sub horam nonam, Halos circa (, sed tum areâ intercepta, tum reliquo Caelo valdè turbido. Tota ea nocte adeo fuere importuna nubila, vt à media penè excitatus, & aduigilans obseruare nihil potuerim de Pleiadibus à q contectis ipso manè Diei 6. Reliqua dies sexta varia, sed maxima parte nubilosa, Vulturno adhuc valido. Dies 7. adeò nubilosa, vt vix aliquoties interlucere Q potuerit. Vesperi sub horam nonam, copiosa satis plunia. Dies octaua, tota obscura; idem semper ventus, qui etiam nocte sequente vehementissimus euasit, Die 9. ab initio aurorae ad occasum vsque Oplulla continens, ac vehementissimus idem ventus. Nocte sequente ventus remissior. Dies 10. valia sed maxima parte obscura.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 229.1-4","label":"229.1 to 229.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/229.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/229.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 229.9-10","label":"229.9 to 229.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/229.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/229.9"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}