{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 4 259.5-7","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 259.5-7","ref":"259.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/259.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/259.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/259.5.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"Quia porrò etiam ad alia quaedam, praeter Phaseis, ac tempora, quibus illae contingerent, attendere decreueram; idcircò adhibui imprimis Saluatum Pictorem suprà memoratum, cuius manu Phaseis Lunae complureis depictas asseruo, ac nominatim Pleniluniorum, quae circa Aequinoctium Autumnale contigerunt, vt speciali Telescopio in ( respectans, ipsiusque Phaseis cum pictis Pleniluniis conferens, arcus in istis sic duceret, vt in illa exprimere vmbram Terrenam obseruitaret, indicatione habita ex variis Lunae maculis, albicantioribúsque punctis. Credidi nempe hac methodo haberi posse proportionem diametrorum (,ac vmbrae Terrenae, & consequenter caetera, quae Astronomi exinde requirunt. Adhibitus etiam Agarratus, qui posset tum ad alia necessaria accurrere, tum adiuuare, vt moris habet, tam in diametro ( accipienda, quàm in captando eiusdem loco ex distantia, quam haberet (ac per Eclipsin potissimùm) à Stellis Fixis circumvicinis. Corberanus non adfuit, quia discesserat pridie Belgentiacum, adiutando illic per- quàm nobili, ac generoso Valauesio Fabricij nostri Petriskij Germano; ad praeparandum omnia excipiendo magnificè qui illuc post triduum transiturus est, Cardinali Lugdunensi. Exspecto tamen an Telescopio, Astrolabioque à me instructus, obseruauerit ibi aliquid, vt etiam Diniae praeclarus Paulus Bollonius vnus ex nostris Canonicis, qui illeie mihi obseruandis Eclipsibus nuperis tam O, quàm (auxilio fuit, & cui demandaui commitri Organa mea omnia; praeter cautiones, ac monita, quae sunt illi per literas abs me tradita ante paucos dies. Ne quidpiam memorem de aliis, quos in locis magis dissitis degenteis pari ratione admonui, vt se compararent ad obseruationem. Vtcumque sperandum ex aliis sit, lubet interea conscribere quicquid mihi licuit hac occasione praestare. imprimis Luna quinque iam gradus supra horizontem altâ diametrum ipsius transuersam accepi, eáque exhibita est 2060– 897. hoc est o. grad. 34. min. Postmodùm longâ satis morâ interpositâ, distiterunt inter se ( margine occiduo, vicinóque, & Cor δ 2900–290. hoc est 17. grad. 50. min. (eodem & Ceruix 8 2900–700. hoc est 20. grad. min. 101//2.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 259.1-4","label":"259.1 to 259.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/259.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/259.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 259.8","label":"259.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/259.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/259.8"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}