{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 4 301.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 301.1-4","ref":"301.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/301.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/301.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/301.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":369,"text":"Quare & regio Initij distare concipitur à regione Finis parte quasi quinta ambitus Lunaris, hoc est gradibus proximè 72. An addam verò quod per maximum defectum arcus vmbrae transiit tum proximè supra memoratum punctum niueum, tum per ipsummet supremum ex angulis duobus capitis Homuncionis memoratis. Constitueram captare Radio ipsam quantitatem maximi defectus; sed quòd ex Kepleri praescriptis sperarem illum prouectum iri ad digitos proximè 4. ideò cùm trium tantum foret digitorum, vsurpare Radium neglexi, & priùs sensi decrescere, quàm esse summum suspicarer. excesserit quantitatem id probè confirmat, Quod autem defectus digitorum trium non quòd commemini me saepiùs iussisse circunstantibus vt attenderent, quemadmodum portio diametri Lunaris deficiens non excederet Quadrantem. Porrò ipsa quoque duratio Eclipseos à Keplerianis praescriptis differt. Videlicet illi duratio dimidia esse debuit hor. 1. min. 71/2. ac proinde tota hor. 2. min. 14 1/2. Nobis autem ex initij ac finis comparatione duratio tota obseruata est solùm hor. 1. min. 54 1/2. ac proinde dimidia hor. 0. min. 57–. Fuit ergo tota duratio breuior quàm Keplerus praescripserit, minutis 20. Circa medium tempus Eclipseos, illud quidem ex assignatis ad digitos 1. 172. 2. 21/2. colligeretur contigisse hora 10. min. 39. vel 10. min. 38. vel 10. min. 37. vel 10. min. 36–. verùm quia in diuturna mora circa eandem Phasin difficile admodum est tempus praecisè determinare: idcircò illud tutius ex comparatione Initij, ac Finis, itemque ex designatione temporis ad digit. 0 1. contigisse colligitur hor. 10. min. 40. quod etiam tempus medium est inter tempora limbi vltimò apparentis, ac primo redintegrati, & tempora digit. 1. Quare cùm idem medium contingere Vraniburgi ex Keplero debuerit hor. 11. min. 21. differentia inter meridianos Vraniburgicum, & Diniensem foret minut. temporariorum 41. ate qui ea tanta esse non potest. Obliuiscebar adnotare vt altitudo meridiana superioris marginis obseruata deinceps fueris partium vmbrae versae 684. seu 55. grad. 38. min. Memoriae etiam committendum pro sequuturis Eclipsibus, Phaseis sic delineandas esse, vt arcus vmbrae terrenae sint longè incuruatiores, atque adeò ducantur minore longè Radio, quàm qui sit triplus ad Radium, siue Semidiametrum (. Communicata deinde mecum obseruatio est, quam Aquis- Sextiis in aedibus suis optimus Fabricius fieri procurauit. Eadem illeic praecesserat aëris constitutio, quae tamen non impediit, quo-minus Agarratus praehabuerit hasce distantias, Altitudo orae superioris (29.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 299.4-7","label":"299.4 to 299.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/299.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/299.4"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 301.5-7","label":"301.5 to 301.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/301.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/301.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}