{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 4 321.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 321.1-4","ref":"321.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/321.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/321.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/321.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":400,"text":"Porrò eodem quoque tempore apparatus fuit stylus ligneus bidepalis resectus vna facie ad angulos rectos cum basi, & tornatus altera, adeò vt recta linea per medium faciei complanatae ducta tenderet directè à basi in mucronem, seu verticem. Scilicet in animo erat explorare quidnam exinde certitudinis posset exspectari. Igitur basi huiusce styli supra lineam meridianam ita constituta, vt memorata linea per faciem styli planam traducta caderet in meridianam perpendiculariter (plumbo quippe applicito) & vertex styli proinde in ipsum linearum concursum adnotatum est in meridie punctum lineae meridianae, quod verticis styli vmbra secuit acceptum verò est acumen, siue extremum perfectae vmbrae, & neglectum quod ex penumbra siue dilutiore vmbra visum est excurrere. Cùm porrò styli altitudo, secundum lineam memoratam fuerit pedum Parisiensium 2. digit. 0. lin. 0. part. 8. hoc est vniuersè part. 3464. vmbra ipsius recta fuit digit. 8. lin. 10. part. 61 hoc est vniuersè partic. 1278. Quare & cùm sit vt 3464. ad 1278 ita 100000. ad 36893. Tangent. complementi 69. grad. 5.m. tanta inde Solis altitudo exhiberetur (superiore scilicet limbo) atqui secundum alium stylum exquisitiorem exhibita est 70. gr. 11.m. defectus ergo foret min. 26. res vberiùs examinanda. Eadem DIE 17. Vesperi, cùm Caelum statim à meridie ita obscuratum fuisset, vt ab hora 1–. in 2 1/2. tonuerit, plueritque vberrimè, ac initio etiam grandinauerit, perseuerauit porrò eadem constitutio, donec sub horam 10. interuisa ( est, serenitasque non desperata. Tunc demissa inferius in obscuriorem cameram trabecula cum pinnacidiis, obseruara rursum est (semidiameter circiter noctem mediam, cùm ipsius margo supremus attolleretur grad. 18 1/2. Et visa est quidem diameter transuersa proximè aequalis perpendiculari; attamen quia etiam Telescopio iudicatum est aliquid ad plenitudinem deesse, explorare potissimum eam diametrum placuit, quae integros inter margines conciperetur. Itaque foliolis variis, vt superiùs applicitis, fuit vmbra ipsius digit. 3. lin. 4. part. 2. seu vniuersè partic. 482. quae deductae ex 796. latit. pinnacidij relinquunt pro luce residua 314. & pro dimidio 157. ad hasce verò comparata longitudo trabeculae 38344. exhibet 409. tangentem semidiametri (videlicet o. grad. 14. min. 4. sec. Notandum cùm in hac Prouincia aër fuerit adeò in pluuiam procliuis, vt loca quaedam ipsius sint, quae ex diebus 47. continentibus nullum impluuium habuerint, rescriptum tamen ad me Parisiis abs meo Luillerio, nullam vnquam illeic fuisse constitutionem sereniorem, atque adeò sicciorem visam; quod nempe nunquam pluerit per duos menseis, & ampliùs (id enim scriptum Die 6.) à Die 18. (qua etiam pluuia non caruimus) magnas assumpsit calor vireis.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 320-2","label":"320","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/320-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/320-2"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 321.5-9","label":"321.5 to 321.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/321.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/321.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}