{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 4 323.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 323.1-4","ref":"323.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/323.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/323.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/323.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":414,"text":"19 sec. & consequenter altitudo Poli 43. grad. 20. min. 41. sec. sed detrahenda parallaxis. Nota ex sequentibus detrahenda adhuc 6. sec, quibus semidiameter O habita est aequo prolixior Eodem tempore diameter Ellipseos transuersa fuit digit. 6. lin. 4. part. 8. hoc est vniuersè part. 920. quarum dimidium 460. similiter diameter longa fuit digit. 6. lin. 10. part. 6. hoc est vniuersè part. 990. quarum dimidium 495. id adiiciamus praedictae vmbrae, fient ad centrum vsque Ellipseos 32248. detrahamus 37. pro casu ex centro foraminis, prodibit vmbra correcta 32211. iam ex hac vmbra & stylo correcto 89339. inueniemus Radium à centro foraminis in centrum Ellipseos part. 94967. quod si ex dimidio diametri transuersae auferamus non lineas 3. & particulas octo, seu part. 44. pro penumbra, quantum ad sensum aestimari potuit, sed parr. 39. quanta est semidiameter foraminis, remanebit semidiamerer Ellipseos correcta 421. dicamus proinde, vt 94967. ad 421. ita 100000. ad 44312. tangentem semidiametri Oo. grad. 15. min. 14. sec. Statim ferè pòst pinnacidia apposita Trabeculae, iisque ad O directis fuit vmbra superioris in inferiore residua digit. 1. lin. 8. part. 10. seu vniuersè part. 250. quibus detractis ex latitudine pinnacidij 796. restant 546. quarum dimidium 273. quoniam vero vti se habent 62442. ad 546. ita Radius ad 4371/2. tangentem, ideò semidiameter O heinc colligitur O. grad. 15. min. 2. sec. quare & nimium fuerit detractum ex inuenta altitudine superioris orae O. Curaueram ante meridiem libellari planitiem quandam, seu areolam gypso superoblitam, & cùm Q foret iam altus 54. gr. 30.m. duxeram in ea lineam per chordulae obiectae vmbram, consequenter inuento arcu 67. gr. 44. in. quem inter ipsam, ac meridianam horizon interciperet ducerem ipsam meridianam. Hoc porrò ducta volui imprimis experiri qua variatione magnetica acus in orientem deflecteret; ea autem vix potuit tres gradus attingere; quod profectò miratus sum, cùm eadem Aquis-Sextiis à quinque gradibus vix absit. Quanquam non fido penitus, quòd defectu congrui Quadrantis in quo arcus mensuraretur, diuidere oportuit arcum in ipsamet planitie ductum, & gypso quidem recens superiecto, neque diuisionis subtilis capace, vt proptereà vberior rei disquisitio differenda fuetit. Intereà autem, quia stylum ligneum supra memoratum interposueram sarcinis, idcircò illum huic lineae meridiannae apposuimus, praefecimusque Agarratum, qui transitum vmbrae verticis ipsius attenderet, ac designaret. Caeterùm quòd vertex fuisset hebetatus, & in acumen denuò resectus ideò decurtatus iam fuit ad quantitatem ped. 1. dig. 11. lin. 4. part. 3. hoc est vniuersè part. 3363. quae verò vmbra fuit ab ipso quammaximè potuit perpendiculariter constituto proiecta est dig. 8. lin. 5. part. 2. seu vniuersè part. 1214.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 322-2","label":"322","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/322-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/322-2"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 323.5-8","label":"323.5 to 323.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/323.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/323.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}