{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 4 332.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 332.1-4","ref":"332.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/332.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/332.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/332.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":382,"text":"DIE 5. Vesperi, idque ex inexspectato. Siquidem toto penè die continenter pluerat (miratus sum verò manè exspergiscens quî tam subita facta fuisset in Caelo mutatio) conuersus est Africus circiter quartam vespertinam in Corum. Is autem intra horam penè occasum ita perpurgauit, vt primùm & Lunam quaesitam Sole adhuc satis alto facilè adinuenerim similiterque Q ad laeuam eius requisitam. Verùm ne, quod ad pluuiam spectat, hoc adnotare obliuiscar, literae, quas heri accepi à meo Luillerio conscriptas Parisiis die Iunij 27. memorant adhuc siccitatem in ea regione incredibilem. Additur, bis quidem duntaxat pluisse à Paschate; sed tamen ita leuiter, vt vix leuiter humectari viarum puluis potuerit. Porrò & aliae literae magnas per totam penè Italiam eluuiones semper confirmant. Ad obseruationem vt redeam, distiterunt inter se (margine occiduo, remotóque, & Q 2900–1575. hoc est Fuit altitudo (inferiore margine 33. grad. 30. min. Ipsius verò O 12. grad. 30. min. ( & Q iterùm 2900–1612. hoc est Altitudo (29. grad. 20. min. O 8. grad. 40. min. Varia ab occasu suboriebantur nubila, haud-dubiè interturbatura. (& Q iterùm 2900–1653. hoc est Altitudo (23. grad. 20. min. O 3. grad. 15. min. Posteà volui diametrum O excipere Radio; sed quia quantumcumque vapores fauerent, verebar tamen, ne si nudo oculo in Solem respicerem impar deinde fierem detegendo B idcircò placuit adhibere conspicillum caeruleum. Sed dum me accingò, suborta intereà est nubes, quae mihi Solem inter obseruandum eripuit, vtcumque autem licuit, exhibita est Q Diameter 2000–1897. hoc est Erat porrò adhuc O altus duobus gradibus. Exinde variè luctandum fuit cum pertinacia nubium, imò & sub finem praesertim obseruationis cum vento summè inualescente, distiterunt tamen ( & P iterùm 2900–1675. hoc est Altitudo (18. grad. 50. min. 9 23. grad. 50. min. eodem occiduo remoto, & 20 2900 1129. hoc est & Q iterùm 2900–1692. hoc est Altitudo (17. grad. 0. min. Q 22. grad. 5. min. (& P iterùm 2900–1703. hoc est Altitudo (14. grad. 3. min. P 19. grad. 30. min. g interâ detectus, sed non ita post nubium serie intercipiendus. Altitudo F 7. grad. 20. min. P 17. grad. 35. min. Ex hoc tempore visus semel duntaxat 8 sed in transcursu solummodò, & aliunde tam (quàm vicinis Stellis nube occultatis. Q & Cor δ 2900–2022. hoc est Alto Corde & 13. grad. 30. min. Q & Ceruix § 2900–1197. hoc est & & Ceruix δ 2900–846.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 331-2","label":"331","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/331-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/331-2"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 332.5-8","label":"332.5 to 332.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/332.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/332.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}