{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 4 340.4-7","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 340.4-7","ref":"340.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/340.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/340.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/340.4.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"Verum quod ad vmbrae proiectionem spectat haud similis ratio, quoniam & nulla ibi est sensorij affectio. Decrescit autem Solis species, & increscit vmbra, quoniam quae lux vmbram proximè contingit debilissima planè est, quia non vt lux reliqua vel à toto Solis est disco, vel ab eius dimidio vel à triente, quadrante, sextante&c. sed ab extrema tantum ora, vnde sit, vt ipsa iam penè sit vmbra, & minima interpositione planè euanescat, non valens nempe resistere, vt reliqua lux, quae non ex vna, sed ex pluribus Solis partibus procreatur, adeò vt lux semper exsistat, quantumuis vna, aut plusculae lucis particulae deficiant. Quare & heinc est, vt quod spatium vmbrae proximum circumstanti luci in medio puróque Caelo accenseatur vmbrae vbi sunt vapores, seu corpuscula, quae extremae Solis orae radios singulareis, vel paucissimos certè intercipiant. Successere postea nubes adeò crassae, vt Solem die toto reliquo fecerint inuisum. Nocte etiam sequente tora planè occupauere Caelum (agebantur autem semper Africo) & leuiter quoque pluerunt sub auroram diei sequentis, cùm aliquot fulgetra, tonitruáque praecessissent. Sequutum est manè obscurum; sed leui Coro succedente non longè à meridie serenatum breui fuit torum Caelum. Itaque DIE 14. Vesperi, pulcerrimo Caelo, postquam requisitus q aegerrimè comparuit, distiterunt inter se Altitudo F 5. grad. 0. min. Caudae & 26. grad. ci min. & 2c iterùm 2000–630. hoc est & Q iterùm 2000–1307. hoc est Altitudo & 2. grad. 35. min. Caudae S 25. grads Q & dorsum 5 2000–1876. hoc est Q & Cor 8, ipsum quoque aegrè apparens 2000–1042. hoc est. Altitudo JS. grid. 25. min. Caudae & 24 grad. 10. min. & & Geruix S 2900–iisdem cyphris, seu 1042. hoc est P & Canda Q penè imminens 2000–588. hoc est Altitudo Q8. grad. 15. min. Caudae δ 22. grad. 45. min. Q & Ceruix δ 2000–852. hoc est & & Spica np 1900–764. hoc est","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 340.1-3","label":"340.1 to 340.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/340.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/340.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 340","label":"OUOVSTIEMIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/340","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/340"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}