{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 4 364.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 364.1-4","ref":"364.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/364.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/364.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/364.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"Quoniam ab ipso Crepusculo visa est (non omninò adhuc διχότομος esse, superesse enim adhuc videbatur non insensibilis curuatura, attendere placuit, si fortè priusquam occideret διχοτομία perficeretur. Itaque neque cùm foret adhuc antè meridianum, neque cùm ipsum attigit, apparebat adhuc exquisita διχοτομία. Et ille quidem circiter triens versus angulum Austrinus, qui illustrior est, determinari videbatur rectâ quadam lineâ (intellige secundum totam denticulationem, & promotiora lucida puncta) videbatur etiam eadem linea recta peruentura ad supremam cuspidem, & interceptura initium globuli illius qui subnascebatur ad extremam seriem montium, vmbrarumque ab vsque occipitio homuncionis incipientium: at reliqua pars circa medium non omninò destituta lineamentis lucidis apparebat adhuc ab illa nonnihil abesse. Atque haec quidem omnia Telescopio intellige: siquidem nudo oculo apparebat adhuc mera curuatura. apparuit adhuc eadem recta, & media illa Pòst Arcturo alto grad. 35. ac proinde hora pars ad ipsam proximè accedens. Pòst ( ad occasum altâ gradibus 29. & humero dextro Orionis ad ortum 31. grad. 0. min. ita subnata sunt quaedam puncta in ipso (medio, vt iudicauerim ac proinde hora tunc demum perfectam esse διχοτομίαν. Saltem nihil visum superare. Tunc autem distiterunt inter se (cornu Boreo vicinóque, & Markab Paegasi 2000––898. hoc est 16. grad. min2 6 1/. (margine occiduo vicinóque, & Os Paegasi 2900––1785. hoc est 26. grad. min. 171/2 Pòst cùm foret (alta ad occasum grad. 16. & Procyon ad ortum grad. 27. ac proinde hora ita visa est exquisita διχοτομία, vt iam tum recta illa linea omnia ceperit. Saltem nihil deficere visum. Atque id quidem Telescopio semper intellige; siquidem, ad oculum & tunc esse leuissima apparebat curuatura, distiterunt autem inter se (& Markab Paegasi iterùm 2000–856. hoc est 16. grad. 12. min. (& Os Paegasi (depressum iam ad 7. grad.) 2900––1850. hoc est 26. grad. min. 391/2. 20. grad. margine occiduo, remotóque, & extrema alae Paegasi 2900––702. hoc est Humerus dexter, & pes sinister Orionis 2000––1280. hoc est 18. grad. min. 361/2. Humerus dexter Orionis & Procyon 2900––1748. hoc est 26. grad. min. 5 12.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 363-2","label":"363","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/363-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/363-2"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 364.5-8","label":"364.5 to 364.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/364.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/364.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}