{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 4 382.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 382.1-4","ref":"382.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/382.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/382.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/382.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":326,"text":"espectani consequenter, si quà Stellam deregerem, quae consequitur angulum ortiuum; at illa fuit planae inconspicua propter vaporum densitatem, vt taceam ob turrim magni horologij Lunam breui praereptatam fuisse, Successere etiam nubes postmodùm, quae moderatam pluuiam decursu noctis effuderunt. Scripsit Bullialdus se Parisiis obsernasse occultationem anguli occidui, cùm lucida pedis poster. H, & vltima trium cinguli Orionis in eodem forent Azimutho, ac proinde hora 8. Cui momento consentit quòd paulò antè obsernasset medium eiusdem cinguli in eodem Azimutho cum sinistro pede Orionis hoc est hor. 8. min. 23. quare & cùm nobis ea occultatio contigerit hor. 8. min. 431. supputauit meridianorum differentiam min. 33. Adiecit angulum Austrinum fuisse occultatum, cùm Boreus foret adhuc conspicuus; sed se nihil ampliùs obseruasse. Parallaxi porrò fuit quae nobis Australioribus Boreum angulùm priùs occultauit. ENSE APRILI, Die 1. Manè, serenato Caelo, quod à Pleiadum occultatione nubilosum fuerat, attendere placuit ad formam R. Is porrò fuit semper oblongus; sed gracilior tamen, quantum memini, quàm antè Heliacum occasum. Longitudo eius visa fuit ad latitudinem quasi tripla. Ambae maculae visae imminutae, vicinoresque angulis, & orientalis quidem aegriùs quàm occidua conspicabilis. Interstitium inter maculas non admodum abfuit à longitudinis besse. Apertura Telescopij in clara luce, vix amplius captura fuit quàm sexies, aut septies diametrum longiorem. DIE 9. Manè, Diniae, quo à Die 6. concessi, attendere volui num Z sese exhiberet conspicuum. Itaque conscendi in solitum locum & exspectato Q ortu, vt circa ipsam, cùm quaererem, quà Ephemeris promirtebat; Q quidem exorta est; at ille nusquam comparuit. Ipsa porrò Q videri non potuit vllo Telescopio exquisitè circumscripta; quantum autem patiebantur excurrentes radiusculi visus est eius nucleus intercipi posse apertura memorati saepius Telescopij nouies, aut decies proximè. DIE II. Fuit adhuc Q inconspicuus. Inualuit autem hoc manè frigus, & adhuc magis manè sequente, quo alicubi visa glacies. DIE 13. Manè Appulsus (ad Stellam consequentem Cor no requisito frustra Z, & aurora iam admodum inclarescente, resplendescebat quidem adhuc ad dextram (Cor no; at quae Stella ex duabus illud circumstantibus sequitur, vix iam Telescopio poterat videri.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 381.5-7","label":"381.5 to 381.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/381.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/381.5"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 382.5-7","label":"382.5 to 382.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/382.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/382.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}