{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 4 402.5-8","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 402.5-8","ref":"402.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/402.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/402.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/402.5.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":340,"text":"(reliquit Angulum A Austrinum parte lucida; & cùm detexi erat iam Stella distans à margine, ac è regione partis superioris Caspiae maculae, quanta penè videbatur esse maculae longitudo, seu quasi 35. diametri Lunaris: à Borea verò cuspide, quasi 1/2. tametsi illi propius (quippe altius emerserat) idque eadem lucida in ore Q alta 37. gr. 30. m. hoc est hor. 8. m. 21. (texit orientalissimam Pleiadum, inferiùs, putò, quàm caeteras: sed non vidi tamen id enim contigit, cùm adhuc attenderem ad angulum occiduum, distantem iam à limbo, ac penè è regione inferioris partis Caspiae maculae intercapedine ad superiorem dupla, aut etiam aliquid amplius, nempe quasi quadrans, neque tamen omnino triens diametri Lunaris. (Reliquit lucidam Pleiadum parte lucida: sed erat iam Stella distans à limbo quantam penè Caspia fuit lata, videlicet quasi 33. diametri Lunaris, & à superiore Boreo angulo quasi –, ipsius lucidi limbi. Apparebat autem è regione extremi Nasi, siue occidui anguli in facie Homuncionis, aut insensibiliter infrà, idque totum alta Ceruice & 33. gr. 30. m. hoc est hor. 9. m. 19. (limbo sui lucido, & superiore quidem parte Caspiae distabat iam à lucida Pleiadum tota apertura Telescopij, sen triente diametri (cùm Ceruix Q foret alta 35. grad. 30. min. hoc est hora 9. grad. 38. min. (denique reliquit orientalissimam Pleiadum parte sui lucida. Erat autem iam Stella distans ab ipsius limbo, & è regione quidem superioris partes Caspiae, vel quasi 1/2. à Boreo angulo, distans inquam, à limbo, quantum apparuit latitudinis ipsius Caspiae dimidium, seu quasi 35. aut 1/5. diametri Lunaris; idque alta Ceruice S. 44. gr. 30. min. hoc est hora 10. min. 20. sui 17. Fuit ⟨ἀμφίκυρτος. Dicta illa Carthusia distitit à limbo serrato diametri Caspia, quia fuit vicina limbo, idcircò tenuissima, medium limbi lucidi, occiduique inter ipsam Caspiam, & pedem Homuncionis vicinum. DIE 25. Ventus semper validissimus, & frigus acutissimum. Die 26. idem memorantur per hosce dies mortui frigore homines, citri, ficus, oleae, similesque arbores enectae. Portus etiam Massiliensis concreuit in gelu circum naues, &c. DIE27. Ventus remissior, neque frigus adeò intensum. Dies 28. sine vento, frigus remissum. DIE 29.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 402.1-4","label":"402.1 to 402.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/402.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/402.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 403","label":"M.DC. XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/403","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/403"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}