{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 4 42","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 42","ref":"42","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/42","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/42.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":203,"text":"Notuum Notum porrò est easdem Phaseis Lunae decrescenti (seu ordine retrogrado) quae sunt increscenti attributae, competere; prout iterum sub Trinum aspectum ἀμοίευρτος, sub Quadra tum Δικότομες, sub Sextilem Μηrοεδὴς, apparet Notum & eam partem Lunae, quà est vmbra, esse semper à Sole auersam; ac ipsa spe ciatim cornua in vetere Luna spectare ad occasum, quae in recente spectant ad ortum. Potest haec Phaseon varietas superiore fi gura sic repraesentari, quasi Luna à coniunctione orbem suum percurrens, talis succedenter appareat, qualis per circuli parteis, albas relictas, exhibetur Moris verò est, vt eadem varietas figura proximè consequente repraesentetur, vt intelligi quadamtenus possit, quemadmodum circumeunte Terram Luna, Sol quidem ipsiu dimidium continenter illuminet, sed eiusce dimidij nunc ampliùs, nunc minùs, nunc nihil nobis obuertatur. Temetsi semicirculi ad Terram, oculumve conuersi concipiendi sunt quas semiglobi, & curuatura, quae in plano reprae sentari non potest, imaginatione supplenda est. Pauca quaedam heic adnoto. Vnum, quando requiritur, quare, cùm Phases Lunae omnes demonstrent Lunam easdem semper maculas Terrae obuertere, admittatur tamen eam Theorica volui circa centrum Epicycli; quo casu pan globi illius antica facta in Apogaeo, debere postica fieri in Perigaeo? Responsionem esiidcircò id fieri, quòd ipsum Lunae corpus s reuoluatur circa sui centrum, vt quantum? motu Epicycli auertitur, tantum à propoconuertatur.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 41-3","label":"CAPVT XVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/41-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/41-3"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 43","label":"CAPVT XVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/43"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}