{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 4 427.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 427.1-4","ref":"427.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/427.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/427.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/427.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":340,"text":"Ac fecit ille quidem, retulitque sese non priùs duas illas Stellas detexisse, quàm (interiectu tecti oculo praeripiens ad ipsum vsque limbum occiduum, ne claritate obfuscaretur, Stellam quoque Propodem dictam proximè limbum adnotauit, schematéque isto expressit: attamen quia nullam coepit Stellarum altitudinem, ideò asseri solùm potest (texisse Propoda, fuisseque cum illo in eadem longitudine circiter ipsum Solis occasum, ac obduxisse parte Borea, seu ductu concepto inter centrum, & cuspidem Septentrionalem. Cùm vacasset tandem post coenam oculos eòdem conuertere videbatur Stella praecedens in summo pede H euasura procul (transitum, spectato videlicet situ gibbi, seu limbi orientalis, quia tamen & (ad illam latitudine accedebat, & coniunctio futura non erat, nisi vltra meridianum ac parallaxi (increscente, idcircò facta fuit spes, vt nisi (eam tegeret proximè saltem praeteriret. Itaque attendendum censui vel ex eo quòd haec ipsa est Stella, cuius occultatio à (obseruata est statim à postrema Eclipsi. Erat tum (ἀμφίκυρτος, ipsaeque (cuspides factae iam erant valdè obtusae: verùm concepta quantum licuit traducta per eas diametro, visa est (admota Stellae secundum Austrinam diametri partem, seu cuspidem, cùm ea seu Stella, seu pars (infima foret alta ad occasum partibus Vmbrae Versae 703. seu 54. grad. 54 min. & Aldebaran 668. seu 33. grad. 45. min. vnde vtriusque apparens coniunctio intelligitur contigisse hora 10. min. 17. Distantia Stellae à cuspide (fuit insensibiliter amplior, quàm latitudo maculae Caspiae, quae ipsa ob sui ad limbum viciniam apparebat valdè contracta. Ea latitudo comparata ad (semidiametrum, aestimata est 1/. proximè, quae exaequata duobus minutis, aut tantillum minor, videtur ea distantia fuisse duorum praecisè minutorum. Deinde cùm altitudo Aldebarae foret part. 640. ac proinde hor. 10. min. 22. visa est distantia insensibiliter minor praedicta altitudine, tametsi (perspicuè vltra lineam cuspidum foret. Rursùs altitudine exsistente 630. ac proinde hor. 10. min. 26. visa est distantia aut eadem, aut nonnihil minor. Rursùs altitudine exsistente 606. ac proinde hor. 10. min. 311/2. visa est adhuc distantia insensibiliter decreuisse, adeo vt non incongruè aestimari possit Sesqui-minuto, aut 11. Rursùs altitudine exsistente part. 585. ac proinde hor. 10. min. 36. visa est adhuc eadem distantia, aut certè quam- proximè.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 426.4-6","label":"426.4 to 426.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/426.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/426.4"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 427.5-8","label":"427.5 to 427.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/427.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/427.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}