{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 4 438","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 438","ref":"438","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/438","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/438","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/438.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":449,"text":"Erat tunc altitudo ( superiore margine 21. grad. o. min. Aliquantò pòst visa Luna est intra hiatum nubium paulò tenuiorum. Tunc defectus habitus Digitorum VI. satis praecisè. Fuit verò margo (superior altus 22. grad. 18. min. & quia ratione habita refractionis, & parallaxeos visa est altitudo sumi posse 23. grad. 8. min. & detracta semidiametro exstitit proinde altitudo centri 22. grad. 53. min. Ideò colligitur fuisse Interluxit deinceps aliquoties Luna, tametsi nonnisi praeter tenuia nubila, vaporosamvs diffusionem. Itaque cùm superesse apparent Digiti IV. fuit altitudo centri (, iuxta eandem correctionem 29. grad. 14. min. ac proinde hor. 8. min. 13 Cùm superesse adhuc viderentur Digiti III. fuit altitudo centri iuxta eandem correctionem 31. grad. 8. min. ac proinde hor. 8. min. 25 Cùm superesse Digiti II. Fuit altitudo centri iuxta eandem correctionem 32. grad. 2. min, ac proinde hor. 8. min. 33. Denique Finis Eclipseos perspicuè nobis constitit, cùm foret altitudo centri iuxta memoratam correctionem 34. grad. 53. min. ac proinde hor. 8. min. 50. Non comparuere vllae Fixae; vnde res posset comprobari Incipiebant nubes valdè attenuari; adeò vt penumbra superstes post limbi restitutionem Telescopio obseruatam distinctè apparuerit ad aliquot vsque temporis minuta. Misit ad me schedulam optimus Mersennus ex Minimorum Ordine, qua significauit Religiosum, ac eruditum virum P. Nizzeronem ex eodem ordine obseruasse Romae (veluti accepit ex ipsius literis) Eclipseos initium, cùm lucida Lyrae esset alta ad occasum 67. grad. 38. min. exhibereturque Italico more hor. 1. min. 20. Astronomico verò, hor. 7. min. 13. Memotatus P. Petitus retulit obseruasse se ad Havrum Gratiae Finem Eclipseos Lyra ad occasum alta 48. grad. 15. min. hoc est hor. min. & Capella alta ad ortum 29. grad. hoc est hor. min. Eiusdem Octobris, Die 3. ex schedula antecedente, Parisiis, hora 5 1/2. matutina Q parùm ampliùs distitit à Regulo, quàm diametro (qualis ad oculum plena apparet. Et comparata tamen distantia ad eam, quae inter medium Balthei Orionis, & extremarum alteram visa est penè eius dodrans. Certè fuit ampliùs nonnihil besse. Fuit autem Regulo ad Austrum, ac vix diametio apparentis sui corporis occidentalior rectâ lineâ ex Ceruice 8 per Regulum traducta DIE 4. Sequente eadem hora. Fuit Q penè supposita Regulo; sed aberat tamen vna, alterave sui visibili diametro ad Austrum à perpendiculo illius. Distantia à Stella visa fuit sensibiliter maior, quàm vnius extremarum Balthei Orionis à media. Excessus, quantum aestimare per transcurrentia nubila licuit, pars circiter quinta eiusdemmet distantiae fuit. Perscriptum est hac hieme (non scriptum quo mense) ita copiosè ninxisse Cahiri in Aegypto per aliquot dies, vt aliquot hominum millia illeic interierint, quod imparati essent ad insolitum frigus. M.DC. XLII. Eclipsis Lunae, forma Saturni sphaerica fermè, & distantiae Satellitum Iouis inter se, &c. NNO 1642. Mense Aprili, Die 14. (seu vt vulgus numerat 15. manè)","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 437-2","label":"437","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/437-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/437-2"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 438-2","label":"438","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/438-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/438-2"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}