{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 4 438-2","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 438-2","ref":"438-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/438-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/438-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/438-2.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":251,"text":"Eclipsis (. Praecesserant non pauci dies nubilosi, ac pluuij; ipsaeque dies decimus- quartus spem ferè omnem ademerat interuidendae Eclipseos, propter insignem obscuritatem. Ecce tamen coepere nubes ab ipso vsque Crepusculo ita attenuari, ac rarescere, vt horam circiter decimam, totum penè Caelum serenatum fuerit, Lunáque pulcrè illuxerit. Cùm ipsae aedes Campinianae, quibus sum amicè exceptus, commodae satis non viderentur, ob regionem occiduam, in qua Eclipsis desitura prouisa fuerat, inconspicuam, delegeramus aedeis Thuanas, ac in ipsis pereditum in scala graduum minore locum, vnde Luna tam in meridie, quàm versus occasum posset obseruari. Itaque illuc accessi sub noctis initium cum Religioso ac optimo Viro P. Furnerio S. I. qui pro certo suo instituto interesse spectaculo voluit. Quod tempus interfuit in ipsa Abbatis Thuani Puteanorumque Fratrum iucunda consuetudine magna ex parte exactum fuit. Sub horam autem 11. ipsum locum conscendimus, in quo Bullialdus iam apparârat memoratum suum Quadrantem partim ab ipsomet, partim à meo famulo regendum. Conuersus autem fuit ad occasum (cùm simul non posset in meridiem in quo Luna futura erat) vt accipi possent, quantum opus forent altitudines Reguli, Caudae 8, & Arcturi. Habui ipsae prae manibus tum Telescopium, quo Lunae discus videri potest integer, tum memorata circa superiores Eclipseis multiplicia schemata Phasium. Fuit aliud Telescopium, etsi non ita exquisitum, P. Furnerio prae manibus, Sociusque eius operam contulit schematibus Phasium variè commonstrandis. Porrò tametsi satis continenter in Lunam respexerimus ab hora vsque 11. cum semisse, non tamen vllum ante mediam noctem apparuit penumbrae vestigium; visumque duntaxat sensibile fuit, Corde Q adhuc alto 31. grad. 30. min.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 438","label":"438","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/438","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/438"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 439","label":"439","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/439","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/439"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}