{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 4 441","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 441","ref":"441","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/441","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/441","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/441.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":435,"text":"Ex adnotata temporum serie intelligitur momenta secundum Lunam accepta non quadrare praecisè cum acceptis secundum Arcturum. Et quia calculus ex Arcturo simplicior, atque tutior est idcircò videtur Finis adscribendus non horae 15. min. 51. vt ex altitudine (adnotatum est, sed potiùs hor. 15. min. 48. vt non malè colligitur ex antecedente secundum Arcturum progreslu. Hoc proinde supposito fuit incidentia hor. 1. min. 1. Emersio hor. 1. min 1. dimidium morae hor. o. min. 48. Tota mora hor. 1. min. 36. Tota duratio hor. 3. min. 38. Atque idcircò Eclipseos medium contigit hor. 13. min. 59. Scripsit ad me loannes Heuelius se obseruasse Dantisci initium hora à media nocte 1. m. 15. lec. 42. Totalem obscurationem hor. 2. m. 22. sec. o. Recuperationem luminis hor. 3. m. 52. sec. 20. Et occidebat, inquit, Luna, ac restitante, quatenus colligere potui hor. 4. min. 55. sec. 30. Pergit, colorem quod attinet, statim ab initio alia caligine fuit obducta & infuscata. Circa medium verò Eclipseos planè nobis in Caelo conuersis & visui sese subtraxit, ita vt vix indicium aliquod superfuerit, & nisi probè locum ex fixis nouissem, quae durante Eclipsi satis superque tam quartae, quàm quintae magnitudinis cernebantur sanè non per tubum opticum (quod aliquibus ex nostris spectatoribus obtigit) Lunam ipsemet inuenissem. J ENSE AVGVSTO, Die 10. Vesperi, hora 9 1/2. cùm post spectatam (phasim, spectaretur ac meo illo maiore, seu Galileano Telescopio, apparuere duo Medicei ad occasum in hoc circiter positu, Cùm direxissem consequenter Telescopium ad R, rem insperatam obseruaui, nempe R sine ansis, quod nondum videre contigerat. Ex quo vsque tempore talis videri potuerit, dicere non licet; quare & doleo summoperè, quòd non saepiùs attenderim; quippe 32. menses sunt, ex quo adnotatum nihil habeo. Memini quidem optimum Mersennum cum ante menseis circiter decem petiisset ex me Telescopium, dixisse, cùm id redderet, non potuisse se in Ransas vllas detegere; at ratus fuisse in eo debilitatem visus, non attendi ipse, an res sic se haberet, nec-ne. Admonui statim hac de re amicos Bullialdum, Valesium, & alios vt spectarent ipsi rem spectatu dignam, & quam meminisse fortassis inuaret. Quod me ex parte impulit, vt ad R attenderem, exilitas fuit qua mihi apparuit pro ratione situs; cùm nimirum esset Acronychio proximus. An in causa sit ansarum detractio, id porrò considerandum. Ad circumferentiam cùm attenderem; non adeò exquisitè rotundam, ac in Ioue deprehendi; siquidem visa potiùs est nunc tetragonica, nunc pentagonica forma; sed arcuatis tamen lateribus, & retusis angulis, vt accederet proximè ad circularem in hunc modum. Fuit Caelum admodum serenum. circiter positu, DIE 11. Eadem hora apparuere tres Medicei hoc R Visus idem fuit. DIE 12. Eadem hora visi sunt Medicei tres hoc circiter positu, Ridem.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 440-2","label":"440","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/440-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/440-2"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 441-2","label":"441","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/441-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/441-2"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}