{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 4 456","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 456","ref":"456","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/456","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/456","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/456.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":329,"text":"ENSE DECEMBRI, Die 26. Vesperi, hora 5. habuit 2 treis Satellites ad occasum. Is maximus fuit, qui maximè distitit; medius autem fuit tantillum Australior rectâ lineâ per 20 & extremos ducta. Ad R quod attinet, iam satis exquisirè Ellipticus, oualisve apparuit videlicet hac quasi formâ. M. DC. XLVI. Eclipsis Lunae, Veneris ac Saturni forma, illorumque distantiae à Fixis aliquot, &c. NNO 1646. Mense Ianuario, Die 31. Manè, Eclipsis (. Cùm aestati siccissimae successisset hyems, non valdè quidem humida, sed gelidissima tamen (nam & Sequana densissima glacie perstitit concretus ab ipsis Natalitiis ad diem vsque huiusce mensis 27. ) Quae à glaciei resolutione superfuere nubila, ac per vices pluuiae omnem pene ademerant interuidendae Eclipseos Aspem, quovsque mediam circiter noctem, quam Eclipsis sequura est, nubes variè rarescere, interhiscereque coeperunt. Illata iam fuerant, in alteram Turrium, quae ad ingressum templi Deiparae Virginis, necessaria organa; quare & me illò recepi ab hora secunda cum dimidia (apertas nimirum fores procurante optimo Abbate Campinio) vnà cum adiutoribus memorato ante Picardo, & studioso adolescente Claudio Luillerio, ac eo famulo, quo iampridem vtor. Hunc prae caeteris delegeram locum, vt si ferret sors, experirer, num exorto Sole, ac toto supra horizontem exstante, exstaret simul ipsa Luna, tametsi adhuc propter Terrae interpositionem deficiens, siue non futura omninò cùm occideret, splendori suo restituta. Apparatis ergo Quadrante, ac variis Telescopiis, variisque simul schematibus, attendimus ab hora vsque proximè tertia cum semisse, appareret-ne vllum penumbrae vestigium. Ac venabamur quidem primùm horam, horaeve minuta ex Cordis & altitudine; verùm quia illa visa est nimis lentè decrescere, ideò Quadrantem conuertimus ad ipsas Geminorum Stellas, ac potissimùm donec visae sunt esse refractionis immunes. Ecce seriem obseruationis sine ve nunm smme Altitudo Tempoficientis TeReguli ra inde Pollucis ra inde lescopio inad occasuppuad occa suppuspectae sum tata sum tara Igrad m hor. min. grad. m hor. min. sunt une penumbrae. Nihil. sun so une Videtur Penumbra hac vice exnue vestig. stitisse non modò breuis, sed etiam Iterùm. tenuis prae caeteris quas est obseruare hactenus concessum. Far vus certiùs, Iterùm. Castoris Feanmnm sensibilior. Phases","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 455.5-6","label":"455.5 to 455.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/455.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/455.5"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 457","label":"ENSE DECEMBRI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/457","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/457"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}