{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 4 462.5-8","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 462.5-8","ref":"462.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/462.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/462.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/462.5.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":372,"text":"Lunam attigisse louem parte sui limbi superiore; idque loue exsistente in eodem Azimutho cum eius centro. Deinceps autem Capella alta ad occasum 5. gr. 50. min. seu (correcta refractione) hor. 17. min. 10. exiisse 20 è Luna, è regione capitis Homuncionis ac in linea per centrum (ducta, parallela horizonti. Adiecit tamen posse ex hocce posteriore tempore turo detrahi duo minuta. Praetereo autem fuisse ab eo adnotatum, statim ab ipso ingressu ac circumfusam fuisse ( Iridem, in cuius limbo esset & cuiusque colores forent extimus rufus, succedens viridis, tertius caeruleus, intimus rubeus. stemque Die 15. antecedente sub Solis occasum intremuisse Terram, citra damnum tamen, intra horae quadrantem; cùm priùs viguisset & in aëre tranquillitas, & in mari malacia summa. Ac rursùs nocte insequente obseruatam fuisse meridianam pedis sinistri Orionis altitudinem, ac repertam 43. grad. 0. min. Ex quo sequeretur Poli altitudo 38. grad. 22. min. maior scilicet quàm deducta antè, 11. aut 12. minutis. Denique memoratum Fabrum narrasse obseruatum à se illeic fuisse anno superiore, & die Iulij 27. Finem Lunaris Eclipseos, quae nostro horizonti fuerit inconspicua, & horologio quidem ad Solem exactè composito, hor. 8. min. 30. Redux postmodum mense Octobri, retulit obseruatam à se Smyrnaeam Poli altitudinem, ex altitudine Solstitiali non esse maiorem 37. grad. 45. min. Adiecit se fuisse Byzantij destitutum organo, quo Polarem illius vrbis altitudinem venaretur; sed fando tamen accepisse à quodam Patre Societatis lESV, eam fuisse obseruatam graduum 41. ac semissis. Ex Smyrnensi autem nupera altitudine sequeretur Eclipsin coepisse hor. 9. min. 54 1/2. desiisse ig* GENSE APRILI, Die 12. Vesperi, Semi-occultatio 2c à (. Aduigilare, infirma licet valetudine, constitueram, si fortè in hoc transitu Luna tegeret adhuc souem. e Ac videbantur quidem nubes obstiturae spectaculum; verùm sub horam 10. opportune interhiârunt. Erat (insensibiliter διχοτόμου maior; videbaturque cuspide Borea omninò subitura iouem qui cùm interuideri primùm potuit non longè erat ab obscuro limbo. Cùm fuit porrò & visus ipsum limbum iam attigisse, sic visus est ipsum aliquovsque praeterradere, vt vix crederetur quicquam obtegendus. Enimverò ipsius discus occoepit demum temerari, ac dimidium praecisè defuit vbi cuspidem attigit. Attigit verò Arcturo iam alte 49. grad. O. min. hoc est hora 10. min. 4. Deinceps autem dici non potest, quam fuerit spectatu iucundum incedere Iouem non ampliùs sui dimidio exstantem & quasi Lunae inequitantem praeteruadere limbum illustratum.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 462.1-4","label":"462.1 to 462.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/462.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/462.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 463","label":"M. DC. XLVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/463","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/463"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}