{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 4 476","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 476","ref":"476","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/476","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/476","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/476.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":463,"text":"sec gr. m. grad. Digiti IZ. QAC Desiit defectus qua diametrorum linea distitit à perpendiculo sme. gradibus 48. Maximus igitur defectus fuit digitorum 9. praecisè Initium contigit hora 8. min. 0. sec. 40. Finis hor. 10. min. 26. sec. 16. ac fuit proinde tota duratio hor 2. min. 25. sec. 36. & durationis dimidium hor 1. min. 12. sec. 48. sicque contigit Medium durationis hor. 9. min. 13. sec. 28. Ex interceptis paribus tam incrementi, quàm decrementi digitis, digitorumque portionibus, pars maxima huiusmodi medium semi-minuto vix excedit; reliqua infra vnum minutum consistit: solus digitus 7. ab eo deficit 2 min. 5. sec. Operosior, ac incertior est diametri Lunaris deductio ex Solari supposita proximè 30. min. 30. sec. adeò scilicet arduum est in illa mobilitate incontinentiaque radiorum Solarium intra circulum, ac penumbra illa circunductus Lunaris, & circularis orae Telescopij adnotare vno eodemque momento tum adimpletionem exquisitam circuli; tum pareis vtrimque gradus circumferentiae, quà gemini arcus se intersecant; tum digitum, digitive portionem, per quam maximus vinbrae tumor transit. Primis certè, ac vltimis Phasibus non valdè fidendum, quòd deuiatio vel minima intersectionis arcuum, longe aequo maiorem minoremve inducat Lunae ambitum, diametrumque. Quae sunt tam crescendo, quàm decrescendo intermediae, haberi quidem tutiores possunt; at nimia tamen adhuc varietas. Et quanquam meminerim adnotare bene se habere, inter caeteras, quae fuere crescente defectu digiti 31/2. & 5 1/2. ac decrescente digit. 71/2. & 5 1/2. apparet adhuc nihilominus in ipsis inconstantia; nisi quòd geminae in idem conspirant, adeò vt cùm sint etiam aliae quae eodem, proximeve, collineent, videatur Lunae diameter posse exinde colligi 31. min. 16. sec. An quia licuit per defectum maximum scrupulosius attendere, ac digitis nouem deficientibus visi sunt satis constanter deficere vtrimque ex circumferentia gradus 80. idcircò ea haberi potest, quae & exinde deducta est (diameter 30. min. 25. sec. seu proximè tanta, quanta ipsius Solis? Obstare potest, quod residuus circuli illustrati arcus factus iam esset decurtatior, quàm vt ex coactis intra illum radiis liceret turò colligere esse illum potiùs circuli, quàm accedentis proximè ad circulum Ellipseos arcum. Quare in eo potiùs haerendum videtur, vt fuerit, quid dictum mox est minutorum 31. secundorum 16. Ecce quid de eadem Eclipsi memoratus Galterius Rocafulij Prior Aquis Sextiis obseruitarit quodque mecum per literas communicârit. Obseruatio deliquij Solaris Die 12. Augusti 1654. Aquis-Sextiis facta ab Honorato Galterio. Obscuratio Solis Recuperatio luminis Altitudo Tempora Tempora Altitudo Digiti hor. min. sec. gr. min. gr. min. Digiti hor. min. sec.l gr. min. gr. min. Init u. IIQ A I. JQ. IISIQ. BQ II. LA. SII.. Recuperatio luminis Obseruatio Solsi Iammnm Aiuns Iamum susmns hor. min. sęc. Digit gI, min gr. min min hor. min. sec. Digiti gmin. ALII. AZ II. ILIA. IZ. PII. totâ Duratio hor. 2. 36. Finis hor. 10. min. Initium hor. 8. min. 20. Medium hor. 9. min","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 475","label":"M. DC. XLVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/475","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/475"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 477.1-5","label":"477.1 to 477.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/477.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/477.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}