{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 4 481.4-6","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 481.4-6","ref":"481.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/481.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/481.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/481.4.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"Nihil respondit an quidam quasi nucleus in medio disco videretur; sed, vt constaret tum quod scripserat de prima quasi Lunae quadra, tum quì se haberet Caput reliquum, tum ipsa quoque Cauda, hocce iconismo rem repraesentauit, adiecitque Meniscum illum ABCD fuisse illam Capitis partem, quae esset lucidior, quàm Luna nisi quod lux sensim obfuscabatur versus D hincque à D vsque ad E fuisse colorem, quasi griscum, fuscumve satis elarum; ab E autem vsque ad F fuisse obscuriorem, & aliquatenus rubescentem Caudam ad latera extrema AG, CH fuisse clariorem quàm ad medium (siue ad axem) dixerat etiam superioribus literis fuisse eam ruboris obscuri, & qualis est ferri cùm refrigescere incipit (puta cùm incanduerit) Adiecit Caudam ita fuisse exporrectam in ortum, vt terminaretur ad eandem altitudinem cum Stella illa Eridani, de qua superioribus literis: id videlicet innuere voluisse DIF 19. Aquis-Sextiis, Galterio fuit Cometa proximè Caput (Stellam opinor, quae in Capite) & Australior quidem vno gradu, pertransiturus illi ad ortum, & ad vnum quidem circiter gradum, iuxta literas posteriores. Arausione, Samuel Sorberius Doctor Medicus, & Gymnasiarcha detexit primùm Cometam intra Caput Leporis, sub maxilla. Non adscripsit aliud & ne horam quidem, quam coniector tamen fuisse circiter, vespert. vti & in dies insequenteis; quibus definiit etiam loca ex comparatione cum globo instituta. Ex literis vltima Decembri datis Bononiae in Italia, Patres Societatis IESV, ac imprimis P. Ricciolus, vt accipio ex literis quas ad me dedit P. Berretus Lugduni Theologus, qui & misit exscriptum Theseon circa hunc Obseruationes Gassendi MMm hunc Cometam Bononiae defensarum, detexere primùm obseruaueréque Phaenomenon. Praemittitur in illis visum etiam Romae, Florentiae, Mediolani, Ferrariae, Mutinae, Mantuae, Genuae, Rhegij. Ac demum ita subiicitur. Die 19. Decembri anni 1652. triduo ferè ante Brumam, obuersis in plagam Australem oculis hora prope 5. post occasum Solis, apparuit nobis praegrande, & comatum Sidus paulò infra Lucidam illam 3.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 481.1-3","label":"481.1 to 481.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/481.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/481.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 482.1-4","label":"482.1 to 482.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/482.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/482.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}