{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 4 482.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 482.1-4","ref":"482.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/482.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/482.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/482.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":386,"text":"magnitudinis Stellam, quae sita est in armo dextro Leporis, malignissimo albore, ac Saturnino liuore (an timida potiùs, ac leporina radiatione) sublucens. Eius Caput Lunari ferè disco aequale, hoc est 25 circiter minutorum existimabamus; in cuius meditullio nucleus quidam fortioris lucis conspicuus emicuit. Cauda eius in partem à Sole iamdudum occaso auersam modicè inflexa sursum versus, & ad orientem quinque, aut plus diametros Cometici Capitis sua longitudine exaequabat. Heinc versus Borealem plagam, ad Lucidam 3. magnitudinis, quae in femore Cassiopeiae cursum direxit. Propositio 2. sic habet. Si Cometa hic ab initio sui exortus analogiam motus quoad speciem, & quantitatem seruauit, quam postea, non potuit in horizonte nostro videri ante diem 17. Decembris proximè elapsi. Nam prima die obseruationis, nempe 19. ad 2. diurnus ipsius motus non fuit minor gr. 12. primò autem est visus paulò infra Lucidam armi sinistri Leporis, quae in sua maxima altitudine non eleuatur ab horizonte Bononiensi plusquam gradibus 22. at computatis omnibus, quae in praedicta analogia concluduntur, debuit antè duos praecedenteis dies esse in transitu meridiani infra praedictam Stellam per gradus plusquam 24. adeóque esse infra horizontem nostrum. Adstipulatur huic Thesi consensus aliorum obseruatorum, ex quorum literis habemus neminem, quamuis praecedente multorum dierum serenitate conspexisse hoc Phaenomenon antè diem 19. Decembris Cùm porro in his Thesibus numerentur horae ab occasu Solis, eae clariores intellectus gratiâ referendae sunt ad horas à meridie. Et quia latitudo Bononiae debet esse 43. gr. 49. min. proxima nempe, & quasi media inter Diniensem & Aquis-Sext, idcircò assumi potest arcus semidiurnus, seu hora occasus O per dies Brumae hor 4. min. 21. Die 31. Decembris & prima lanuarij hor. 4. m. 22. Die autem 3. Ianuarij hor. 4. m. 23. Et cùm differentia temporaria Meridianorum sit iexta Clauium (conferendo Bononiam cum Massilia, &c. qua ille, & Massiliam cum Dinia ex propriis obseruationibus) est minut. 25. iuxta Bullialdum minut. 16. eapropter partiendo hanc quasi differentiam assumi possunt min. 21. atque id quidem respectu Diniae. Respectu verò Aquarum Sextiarum quae ex Clauio differentia est (habendo Massiliam & AquasSextias pro eodem) est min. 28. & iuxta Bullialdum min. 19. ideò potest assumi differentia minut. 24. Hoc itaque modo reductione temporis facta, pro hac & sequentibus diebus, ita attexi tempori poterit quae series longitudinum, latitudinumque Cometae in fine Theseon apponitur. Die 19. hor. ab occasu Q4. min. 30. hoc est à meridie hor. 8. min. 51. vel nostra 8. min. 27.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 481.4-6","label":"481.4 to 481.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/481.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/481.4"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 482.5-7","label":"482.5 to 482.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/482.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/482.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}