{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 4 483.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 483.1-4","ref":"483.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/483.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/483.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/483.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"DIE 22. Diniae, vidi ipse Cometam primùm. Hora inter 6. & 7. Vespertinam fuit. Specie ipsa, & nudo visu, nihil aliud apparebat Cometa, quàm albor quidam sub- pallidus, & fuscus; nisi quòd sub medium apparuit quasi nucleus densior, nonnihilque candidior, qui haberi potuit quasi Stella, seu Caput Cometae. Diamerer huius Capitis habita fuit paulò maior quàm Diameter Aldebarae, trium circiter, aut 4. minutorum. Id tamen indiscretè terminabatur, sed abibat confusè in tenuiorem subfuscumque alborem, qui haberi potuit quasi Capillitium. Capillitium hoc nucleo comprehenso visus est diametro, quasi Bes, aut dodrans diametri Lunaris. Erat tamen penè interminatum, ac in tenuitatem imperceptibilem desinens. Non fuit vero rotunda specie, sed aliquanto protensius versus Ortum, potuitque haec protensio huiusmodi non quasi Cauda, sed quasi barba, eaque non in mucronem abiens, sed apicem obtusiorem. Diameter transiens per hunc apicem videbatur aliquanto maior Lunari; sed ita tamen confusè ad summum, & ad latera desinens, vt quà desineret non constaret, & directè praesertim, attentéque spectanti. Quippe cùm obliquè & paulò negligentiùs spectaretur, albor apparebat, & ad latera praesertim diffusior. Telescopio interior nucleus, seu Stella & Caput Cometae superficie quasi plana, eaque perfectè polita apparuit; non candescente, aut scintillante quidem vllo modo, sed non omninò tamen pallida, aut fusca; ac videbatur quidem leuiter discriminari à Capillitio; sed satis confusè nihilominus maximéque ex parte barbae. Non habui tunc Radium, aliudve organum ad manum; quippe eo Vespere duntaxat Phenomeni admonitus; quare vsurpare volui filum, ad intercipiendum Cometam aliquot cum Stellis Fixis decussationibus (Maestlini videlicet instar) sed ob debilitatum iam visum, ne chordula quidem satis crassa esse mihi visui potuit. Assumpsi ergo Regulam nuceam satis longam, & crassam, quam variè in binas Stellas Cometamque collinearem. Hacque ratione fuere mihi proximè in eadem recta linea Sinister humerus Orionis, Comera, & Fectus &. Haesi posteà cùm ex Xysto exscendissem, an non accepissem humerum sinistrum Orionis pro dextro. Et cùm iterum conscendissem, vt rem exploratem, tota orientis facies obuelata nubibus fuit; quae paulò antè videbantur satis humiles super horizontem consistere.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 483","label":"APPENDIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/483","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/483"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 483.5-8","label":"483.5 to 483.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/483.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/483.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}