{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 4 488","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 488","ref":"488","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/488","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/488","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/488.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":408,"text":"supra lucidam Capitis Algol in eadem ferè longitudine, verùm in distantia ab Ecliptica graduum 24. Heic etiam desinunt, quae ille ad me scripsit postridie Epiphan seu 7. Ianuarij, addens, Caelum fuisse exinde obductum: nisi quod cùm serenum fuisset superiore Vespere(seu Die 6. Ianuarij) quo tamen discernere Cometam ampliùs non potuisset. Parisiis Bullialdus scribens ad Valesium 3 lanuarij. Postremus Dies quo videre Stellam hanc nouam potuit Dies 30. fuit. Erat tunc illius motus adeò imminutus, vt à Medusae Capite recessisset per-parum. Non maior erat inter vtramque distantia, quàm, quae est inter eam, quae sequitur lucidam Pleiadum, & angulum occidentalem earumdem hoc est circiter 37. min. Bononiae Caelum obductum. DIE 31. Diniae, Manè, hora 2. Visum adhuc est Cometae vestigium ad Boream Capitis Medusae, distansque ab eo paulò ampliùs, quàm ab eodem distar minutula illa sub ipso, & de qua heri Vesperi; verumtamen minùs quàm ab eodem distat Stella paulò maior, quae istam praecedit. Linea ab illa seu paruula in Cometam relinquebat iam Caput Medusae nonnihil, ac penè insensibiliter occidentaliorem. Linea verò ab hac, seu praecedente, in Cometam, relinquebat idem Caput cum sensibiliore inflexione orientaliorem. Fuere autem rursùs in eadem proximè linea Stella illa minutula sub Algol, Cometa, Crus Cassiopeiae; videbatur autem tunc Caput quoque Medusae proximè eadem intercipi. Cometa, Hoedus orientalior, & quae est orientalior duarum in dextro cubito Erichthonij. Non est visa vestigij species, quam heri manè imminutior. Vesperi Caelum planè obductum. At Aquis Sextiis, Galterio fuit Cometa promotior versus cubitum Persei grad. 112. Posterioribus literis promotus fuit Cometa vno gradu à lucida, distititque à lucida Persei (lateris puto) 8. gradibus. Bonononiae, ex Thesibus Die 31. hor. 5 1/2. post Solis occubitum, apparuit crinitum hoc Sidus, quantumuis serenissimo Caelo, adeò tamen magnitudine, ac luce diminutum, vt Capitis diameter tria prima minuta non aequaret, cum nucleo tamen lucis circa meditullium valdè extenuato. Processerat autem versus Scutum Persei, sic vt, ad occidentem Medusaei Capitis lucida, ab eaque in transitu distans ad orientem, vt summum per 12. gradus vnius partem peruenerit ad Australem limbum clypei Persei. Hora verò 9. eodem limbo superato peruenit ad rectam lineam, quae ducitur à lucida flexura lateris Persei per lucidam cubiti sinistri eiusdem Persei: cum qua recta linea, angulum iam rectum faciebat linea proprij motus huius Cometae. nboamno *mmnne Bur Tngung Imno hor. min. hor. min. hor. min. grad. min. grad. min. IX. nCometa N Cubitus sinister Perses P in Flexura lateris Persei E*YNYP Q Persei lucidum latus X Andromedae Pes Australis M Caput Algol","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 487.5-8","label":"487.5 to 487.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/487.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/487.5"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 488-2","label":"APPENDIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/488-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/488-2"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}