{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 4 492.5-7","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 492.5-7","ref":"492.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/492.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/492.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/492.5.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"reducit Cometam citra Pleiadas, qui fuerit potiùs aliquantulum abducendus vltra locum qui ex his duobus elicitur; ideò praestat consistere in hisce duabus; adeò inter se conspirantibus, & accepto quidem inter vtrasque medio adeò proinde vt haberi possit Cometae, Vesperi hor. 7. Longitudo 26. grad. 31. min. O. Latitudo 3. grad. 34. min. B. CIRCA DIEM 25. Decembris Vesperi, quia mihi fuit Caelum obductum, nihilque habetur ex Galterio constans: quando nunc ait Cometam distitisse à Calcaneo Persei, nunc vno, nunc duobus gradibus (& debuit sanè etiam distitisse ampliùs) aliud nihil licet, quàm proportionem motuum à die praecedente 24. in sequentem 26. ita partiri, vt donec omnia pleniùs explorentur habeatur Cometae, quasi hor. 7. Longitudo 24. grad. 55. min. &. Latitudo 8. grad. CIRCA DIEM 26. Decembris Vesperi, cùm ab obseruatione discessissem, neque nubes me iterum rem explorare paterentur, haerere coepi illam ne aequam, aut proximè aequam distantiam inter Cometam, & praecedentem Pedis sinistri Persei, & an inter istam, & sequentem seu Calcaneum accepissem secundum oram ipsius Cometae extremam siue orientalem; an secundum ipsius centrum. Quare supposita distantia inter duas Stellas 2. grad. 10. min. largitus sum primùm 5. m. ampliùs distantiae inter Cometam & proximam Stellam; quasi complectendo tum vnum, alterumve minutum, quo reputata insensibiliter maior distantia, tum tria, aut quatuor pro Cometae semidiametro; sicque deprehendi haberi posse Cometae Longitudinem 24 grad. 10. min. &. Latitudinem 13. grad. O min. B. Et quia tamen deinde comparando Cometam cum aliis Stellis penè indubius fui accepisse me non oram, sed centrum Cometae; ea de causa censui largienda ad summum 3. min. eoque casu habenda fuit Cometae Longitudo 24. grad. 13. min. &. Latitudo 12. grad. Quin- etiam quia tam insensibilem memini distantiarum differentiam censui abundè esse n me m.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 492.1-4","label":"492.1 to 492.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/492.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/492.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 493.1-4","label":"493.1 to 493.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/493.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/493.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}