{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 4 497.5-8","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 497.5-8","ref":"497.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/497.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/497.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/497.5.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":338,"text":"Parallaxin priusquam disquiram, lubet adnotare, si fuit quidem via Cometae traiectio rectilinea, sicque exstitit quasi Tangens (intellige circuli cuius semidiameter à centro Terrae terminetur in locum quo Cometa fuit transeunter terrae proximus) debuisse contactum fieri in eo interstitio quod peragrauit Cometa ab eo Vespere Diei 18. Decembris, quo fuit primùm visus, in Vesperam 19. Quia enim Tangens à contactu videri non potest vltra gradum 90. (imò ne videri quidem exquisitè attingens ipsum) & ex quo tamen Cometa apparuit eo 1. Vespere, confeciti posito quòd locus constitutus non malè fuerit) confecit inquam secundum propriam semitam gradus 92 1/2. cùm & potuerit adhuc illi attribui iter non modò dimidij gradus verùm etiam gradus vnius, aut sesquigradus idcircò contactus accidere debuit 4 circiter gradibus citra locum, in quo visus primus à Galterio est, itaque detractis ex via Cometae 4. gradib. ac proinde ex latitudine eius proximè tantumdem, & ex longitudine paulò plus vno, sequitur factum fuisse contactum proximè, cùm Cometa per eam primam Vesperam in 18. gr. o. min. H cum Latitud. 54. grad. o. min. Austrina. Cùm exinde verò computata Cometae via, locus extremus quo nobis apparuit, fuerit gradus & 19. cum latitudine Borea 32. debuit via ab eodem contactu computata iuxta alium qui sub nostro horizonte Quadrantem tum terminari in Lupi, seu Ferae vocatae femore, tum Cometa per eam incedens visibilis reddi in 19. grad. no cum latitud. Australi grad. 32. hoc est ad ipsum genu dextrum anterius Centauri: atque id quidem supposito pari tempore, quo nobis à contactu apparuit, sub diem Nouembris 27. Videtur deinceps pergendo debuisse transire proximè ad Austrum Australissimae Stellarum, quas Ptolemaei Pedes Centauri, vulgo Cruzerum, seu Crucem nominant; idque sub diem Decembris 10. cùm iam motus eius diurnus foret circiter 4. graduum, & deberet passim esse obseruatus; quippe iam tantus quantus nobis sub diem Decembris 26. propè Stellas Pedis sinistri Persei conspectus est; videtur & debuisse proximè nanis Argo transtra praetergressus, & sub Vesperam Diei 17. peruenisse ad puppim ac supra, seu ad floream Canopi: vnde iam ad vsque contactum die insequente 18. factum confecerit motu diurno gradus circiter 16.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 497.1-4","label":"497.1 to 497.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/497.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/497.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 497.9-11","label":"497.9 to 497.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/497.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/497.9"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}