{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 4 497.9-11","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 497.9-11","ref":"497.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/497.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/497.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/497.9.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"Vtcumque sit, debuit profectò parallaxis eius maxima circa ipsum contactum, seu cùm fuit circiter Columbae constellationem contingere, quippe tum terris proximus, ac, vt probabile est, infra Lunam; tametsi non tantum depressus, quantum Regiomontanus habuit illum suum, qui aliunde vno die gradus non modò 16. sed 40. etiam magni circuli, semitaeve propriae descripsit. Haec certè parallaxis causa esse non postrema videtur cur non videatur debita quaedam seruata proportio in decremento motus per eos primos dies, ac potissimum à 18. in 19. respectu 19. in 20. & maximè quidem cùm Refractio compensationem facere, quae irregularitatem illam excuset, non potuerit. Sed res posteriùs examinanda. Interim verò quia literas à Bullialdo accipio, quibus recipit se demonstraturum ex suis, & communicatis aliquibus mearum, aliorumque obseruationibus caruisse Cometam parallaxi; ac simul habeo ex eius literis Vanlangrenum Bruxellae obsernasse Cometam in eadem linea cum duabus Stellis Dedis sinistri Persei eadem Die 26. Decembris, qua visus est & nobis in eandem consistere; ideò expectando quatenus & ex quibus ille demonstraturus sit, iuuat heic proludere, quid ex obseruatione vtrobique facta possit & colligi maximè quidem cùm obserObseruationes Gassendi uationem Appendix De Cometa M. DC. LII. uationes à me factae satis idoneae non suppetant, ex quibus ad diuersas horas peractis colligi possit nulla-ne, an aliqua, & quanta parallaxis exstiterit. Itaque cùm altitudo Poli Bruxellensis sit gr. 50. min. 48. & differentia meridianorum Bruxellas inter & Diniam sit vel ex ipso Bullialdo min. hor. 11.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 497.5-8","label":"497.5 to 497.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/497.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/497.5"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 498","label":"498","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/498","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/498"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}