{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 4 498","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 498","ref":"498","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/498","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/498","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/498.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":419,"text":"sequitur primùm vt quia Langerenus spectauit Cometam in ea linea hora eius Vesperae 5 1/2. Ego hor. 5 1/2. sequitur, inquam, vt Dinia exsistente orientaliore, ego attenderim 26. minutis horae, priusquàm ille. Sequitur quoque vt illi quidem Cometa altus supra horizontem tum fuerit gradibus 48. min. 52. mihi 46. grad. 46. min. hoc est fuerit nobis medium praeter-propter accipiendis, graduum proximè 48. Et quia exsistente aliunde differentia Latitudinis locorum 6. gr. 42. min. &c. respondentibus vni gradui, ex Snellij supputatione, & correctione nostra adhita) in ipsa terrae superficie milliaribus Italicis 73. Sequitur, vt arcus itinerarius Diniam inter & Bruxellas, meridianis non longitudine dissidentibus sit milliariorum Italicorum 489. ipsisque respondeat Chorda itineraria milliarium 428. Ac rursus quia motu diurno à Die 25. in 26. exsistente 4. gr. 30. m. & à 26. in 27. 3. gr. 26. min. sequitur, vt accepto medio, cuiusmodi congruit obseruationum tempori fuerit 4. gr. 3. min. atque adeò, vt illis 26. minutis tempus quibus Langereni obseruatio fuit mea posterior, Cometa fuerit interim progressus in proprio quidem circulo min. 4 12. secundum latitudinem verò min. 4. & secundum longitudinem min. 11. Sed vt habeam primùm rationem solius Latitudinis, quatenus alter ad Austrum, alter ad Boream fuimus, & dici potest Cometa passus pro locorum diuersitate parallaxin minutorum quatuor. quatenus illum in eodem Caeli loco vterque vidimus, cùm si caruisset parallaxi videre ipsum Langerenus debuisset non in eodem loco, quo ego, sed quatuor minutis promotiorem in Boream; ac ideò illum viderit quatuor minutis Australiorem; idcircò supposita Terrae semidiametro ex eadem supputatione milliarium Italicorum 4177. suppositoque Cometa tantum alto, quantum est Luna, dum infima est, hoc est, iuxta Tychonem semidiametris Terrae 52. seu milliaribus Italicis 217204. Sequitur, vt memorata aliunde chorda adhibita angulus ad Cometam, à lineis ex nostrûm vtroque ductis creatus fuerit o. gr. min. 6. sec. 48. sicque Cometa fuerit parallaxin latitudinis passurus 6. min. 48. sec. hoc est tribus propè minutis maiorem, quàm reuera passus fuerit; itaque fuit tunc supra Terram euectior, quàm (dum infima est. Quin etiam supposito Cometa tantum euecto, quantum (dum celsissima remotissimave est à Terra, vt putà terrenis semidiametris 61. seu milliaribus Italicis 254797. colligitur pari ratione angulus parallaxeos latitudinis o. grad. 5. min. 48. sec. hoc est duobus adhuc propè minutis maior, quàm creatus nobis fuerit. Quamobrem fuit quoque longè supra etiam cùm remotissima est à Terris euectior. At supposita parallaxi latitud. 5. minutorum praecisè, quantum igitur fuit euectus supra Terram Cometa? Respondeo ex eodem ratiocinio colligi euectiorem milliaribus Italicis 368966. atque adeo Terrenis semidiametris 89. Et haec tolutim de Cometa. FINIS. MERCV","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 497.9-11","label":"497.9 to 497.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/497.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/497.9"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 499","label":"MTERO R","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/499","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/499"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}