{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 4 508.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 508.1-4","ref":"508.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/508.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/508.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/508.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"gradibus à supremo puncto Circuli versus Austrum, seu ad dextram Circuli, ac defuisse illi exteriori limbo in maxima obscuratione ad semicirculum gradus 18. Neutrum tamen diuendere vt summè exquisitum velim. Ita contingit, vt neque semper, neque ab omni parte esse beatum liceat. Occultatio Saturni à Luna. AEc sanè infoelicitas duplicem aliam Freuocat in mentem, quae mihi ex eo tempore inter obseruandum occurrit, & quam vtramque si heic recitaro, haud importunè fortassis agam. Prior fuit circa occultationem Saturni à Luna, quae die sequente 19. eiusdem Iunij contigit. Caetera enim exquisitè, at instrumento tum destituebar, quo horam venarer ex Fixis. Vtcumque tamen licuit, ex variis, quae circumionabant, Vrbis horologiis, vnum delegi, quod prae caeteris obseruaram Caelo quadrare. Obseruationem ad hoc referens, quod quadranteis horae pulsabat, momenta notaui, quibus Luna Saturnum subiit, ac deseruit. Itaque Luna tum ἀμφικύρτος, Saturnum texit latere obscuro, parte eiusdem proximè 6. ab inferiore angulo, seu confinio clarae, & obscurae partium; cùm esset hora vespertina 10–. In ea Lunae phasi apparent ad interiorem, seu serratum limbum duo quasi Vniones, sen bullae, quas tertia quaedam media circa diametrum ita sequitur. Saturnus ergo Lunam iniit è regione harum bullarum. Notandum verò, cùm per Telescopium pateret adhuc ampla distantia inter Saturnum, & lucidum, seu denticulatum limbum; nudo tamen visu eam tantulam fuisse, quae Stellam 3. magnitudinis aegrè captura videretur. Exiit autem Saturnus deinde à limbo occiduo, ac illuminato ampliùs quadrante, sed minùs triente eiusdem, ab eodem met confinio. Scilicet proximè, & quasi è regione illius vmbilici, è quo varij radij pulcerrima specie funduntur. Erat tum hora 1113. aut 35. Apparuit nempe ad Telescopium quasi pappulus candidus Lunae velut super- excrescens, qui ferè tamen ad horae quadrantem fuit nudo visui inconspicuus. Transitus Lunae propè Stellam Ophiuchi. ac aestimata Diameter Iouis. Osterior fuit circa Lunae transitum propè IStellulam in pede Ophiuchi, Die huius mensis Augusti 16. Vesperi.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 507","label":"EPISTOLA POSTERIOR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/507","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/507"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 508.5-8","label":"508.5 to 508.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/508.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/508.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}