{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 4 51.6-10","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 51.6-10","ref":"51.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/51.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/51.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/51.6.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"Ex quo fit proinde, vt mirari liceat, Authores communis sententiae alienum esse existimare à natura, perfectioneque diuinorum corporum, ferri inaequabiliter; & reputare tamen dignum, vt ipsa eadem corpora distrahantur tantoperè: & cùm reuereri Naturam videantur; non vereri eos tamen in ipsam, inferre infandam violentiam; ac professos praesertim nihil, quod violentum sit diuturnae esse durationis Quartò, tollitur ea absurditas, nisi impossibilitas potiùs, quam non satis cauent, qui volunt sphaeram inferiorem intra superiorem reuolui, & simul ab ea abripi. Nempè, cùm oporteat ambas superficies, conuexam scilicet illius, & concauam huius esse vt contiguas, ita aequabilissimas; constat profectò impressionem fieri hoc casu nullam posse, propter inuariatum vtriusque in suo loco situm; atque adeò propter defectum pressionis, quae sine excessu è loco, aut commissura partium, intelligi fieri aliqua non potest. Ne addatur Caelestia spatia conuinci esse fluida, non verò sphaeris solidis, quae abripiantur, occupata; tum ex Phasibus Veneris, de quibus aliquanto pòst; tum ex Cometarum per ea traiectione; tum ex defectu refractionum; tum argumentis id genus aliis Quintò, tollitur contrarietas, seu distractio motus eiusdem Planetae in parteis contrarias; ac vnus dumtaxat, inque vnam partem, & ipse quidem admodùm moderatus, re linquitur motus. Nam Saturnus exempli gratia, non singulis diebus circumibit Terram; sed Terra hoc motu ipsum subleuante, totis solùm triginta annis perlustrabit Zodiacum semel: & Luna non tricies circumibit Terram in mense; sed Terra hunc motum recipiente in se, circumibit semel dumtaxat; & sic de caeteris Planetis. Pari autem ratione Cometae, si qui sursùm appareant, non ferentur simul & suis traie ctionibus, & abreptu Mobilis primi; sed suis traiectionibus solùm agentur per Aethera, ac motus interim diurnus ipsis affingetur ex ipsa Terrae reuolutione. Ac pari rursùs modo, si Nouae quaepiam Stellae in Caelo naseantur, quae specialibus careant motibus, vt celebris illa anni 1572. in constellatione Cassiopeiae visa; & alia rursùs anni 1604. in pede Serpentarii, tum, cùm ibidem Magna coniunctio trium superiorum Planetarum fuit; pari, inquam, modo hae stellae perinde constabunt, ac perpetuae Fixae; Terra verò perinde illis motum diurnum, sui reuolutione ac Fixis perpetuis, affinget.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 51.1-5","label":"51.1 to 51.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/51.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/51.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 51.11","label":"CAPVT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/51.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/51.11"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}