{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 4 6","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4 6","ref":"6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/6.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":269,"text":"Ne memorem vinbram, quae in disco Lunae Eclipsin patientis à Terrae, & Maris superficie creatur, esse perinde circularem Deinde, esse Terram in centro Mundi (atque ideò centrum ipsius cum centro Mundi idem esse) probari à Physicis, ex recessu omnium grauium à Mundi superficie, confluxuque in eius centrum à quo recedere ascendere sit; & in quo proinde Terra quasi suis ponderibus librata teneatur. Probari verò ab Astronomis, ex eo quòd alioquin non appareret Mundus in duo Hemisphaeria diuisus; & ampliùs idcircò, aut minus, quàm sex signa supra Terram Bonspicerentur; quodque Eclipses Lunae non contingerent in oppositione cum Sole ex diametro facta (Terra scilicet non intercipiente) aliaque similia. Ad-haec, licet Terra ambitu suo continea leucas mediocreis (seu qualium vna ex Italicis tribus milliaribus conficitur) octies mille & proximè octingentas: esse eam tamen, ac Firmamentum dum comparatur, quasi punctum; idque probari, quatenus, vbicumque oculus in Terra sit, dimidium Caeli conspicit, & vndecumque Stellas aspiciat, eas neque maiores, neque minores deprehendit. Quinetiam dici posse punctum ad caelum Solis comparatam; prout videmus vmbras Solis circa instrumentorum, & horologiorum centra non minùs regulariter, quàm circa Terrae centrum moueri; planè, vt si inter Terrae superficiem, & centrum nihil interesset Denique Terram in medio Mundi constitutam quiescere, ex eo probari solere, quòd neque moueatur motu recto, quia exiret ex ipso centro, sicque ascenderet, quòd grauitati eius repugnat: neque circulari; quia id non potest, neque circa proprium, neque circa alienum axem. Nam si mouetur quidem circa proprium axem versus Ortum, exsistentia in aëre omnia, vt nubes, & volucres apparerent ferri in Occasum; nihilque praeterea secundùm perpendiculum caderet; secus ac fieri obseruatur. Si circa alienum, variaretur nobis in Terrae superficie quiescentibus Poli altitudo; quod nusquam contingit.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 5-2","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/5-2"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 4 6-2","label":"CAPVT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/6-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-4/6-2"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}