{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 5 100-2","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 100-2","ref":"100-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/100-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/100-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/100-2.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5","urn":null},"verse":true,"words":290,"text":"Amorem,\nSed potiùs quae sunt sine poena commoda sumit\nNam certa & puta st sanis magis inde voluptas\nAdde quod absumunt vireis, pereuntque\nlabore.\nAdde quòd alterius sub nutu degitur aetas;\nLabitur intereà res, & vadimonia fiunt;\nLanguent officia, atque aegrotat fama vacillans\nVnguenta, & pulchra in pedibus Sicyonia\nrident,\nScilicet & grandes viridi cum luce Smaragdi,\nNequicquam: quoniam medio de fonte leporum\nSurgit amari aliquid, quod in ipsis floribus\nangat\nAut quod conscius ipse animus se fortè remordet,\nDesidios è agere aetatem lustrísque perire;\nAut quòd in ambiguo verbumiactata reliquit,\nQuod cupido adfixum cordi viuescit vt ignis;\nAut nimium iactare oculos, aliumve tueri\nQuod putat, in voltúque videt vestigia risus.\nAtque in amore mala haec proprio, summéque secundo\nInueniuntur in aduerso verò, atque inopi sunt\nPrendere quae possit oculorum lumine aperto\nInnumerabilia; vt meliùs vigilare sit, antè\nQuâ docui ratione, caueréque, ne inlaqueeris\nNam vitare plagas in Amoris ne laciamur,\nNon ita difficilest, quàm captum retibus ipsiExire, & validos Veneris perrumpere nodos. An & ista quoque ob elegantiam subiicienda? Et tamen implicitus quoque possis, inque peditus Effugere infestum, nisi tute tibi obuius obstes, Et praetermittas animi vitia omnia primum Tum quae corpori sunt eius, quam percupis, ac vis Nam hoc faciunt homines plerumque cupidine caeci\nEt tribuunt ea, quae non sunt his commoda verè.\nMulti modis igitur prauas turpeisque videmit.\nEsse in deliciis summóque in honore vigere,\nNigra, μελίχροος est; immunda, & foetida,\nἀκόσμος:\nCaesia, παλλάδιον: neruosa, & lignea δορκὰς\nParuola, Pumilio, χαρίτων ἴα, tota merum sal.\nMagna atque immanis, καταπληξη, plenáque\nhonoris:\nBalba, loqui non quit, τραυλίζει: muta, pudens est\nAt flagrans, odiosa, loquacula, λαμπάδιον fit\nἸσχνὸν ἐρωμένιον tum sit, quom viuere non quit\nPrae macie: padiνὴ verò est, iam mortua tussi.\nAt gemina, & mammosa, Ceres est ipsa ab\nIaccho:\nSimula, σιλὴνὴ, ac satyrast: labiosa, φίλημα,","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 100","label":"100","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/100"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 101","label":"101","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/101"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}