{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 5 170.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 170.1-4","ref":"170.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/170.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/170.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/170.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"Caeterùm quoniam fieri potest, vt demirentur aliqui, me, Epicurum dum excuso, tum niti aduersus torrentem receptae vulgò opinionis, tum opus moliri, quod videri noxium, tanquam & bonis moribus, & Religioni aduersum possit: idcircò necesse est pauca de vtroque hoc capite, iis quae sum deinceps dicturus, praemittam. Ac circa prius quidem non video causam subesse, cur valde mouear, quòd vulgari sententiae repugnare existimer; quando iampridem perspectum est, quàm malus veritatis iudex censeri debeat multitudo. Pendere etenim res debet non profectò ex numero, aut claritate opinantium; sed ex momentis testimoniorum, rationúmque ex quibus valeat (sepositis vulgaribus praeiudiciis) diiudicari. Sanè verò, si ita bene ageretur cum rebus humanis, vt ea, quae optima sunt, probarentur à plurimis, ipse me quoque eò deuouerem, quò plurimi confluerent: sed nempe praecuntium exemplo, potiusquàm ratione maxima pars abripitur; & rarissimi semper sunt, qui pedem sistant, vt expendant, an quò itur, pergendum sit. Ac non contendo quidem proptereà Epicurum aut nihil peccasse, aut vnum inuenisse verum, vt est à quibusdam illius Sectatoribus iactatum; innuo dumtaxat ipsum iniuriâ fabulam vulgò fieri, quòd Sectatores aliarum partium, vt olim inuidiâ, & authoritate, ita iam despectu, & multitudine illum obruant. Quid enim, si causâ pleniùs cognitâ, eâ fuisse probetur vitae innocentiâ, puritate, austeritate, quâ Philosophorum alius nemo fuerit? si eâ ingenij perspicaciâ, iudiciíque maturitate quâ non facilè caeteris concedat? Sed nimirùm ita-ne sit, non ex ipsa fronte iudicandum est, sed penetrandum interiùs, vt vel ipse Seneca monet. Nam aliae quidem factiones sunt, quae Sectatorum vigent frequentia; cùm institutum eius squalore prae solitudine obducatur: verùm non ideò minùs tentandum, an non herbescens semita, potiusquàm lata, tritáque via ad Veritatem mortalibus tantoperè inuiam deducat; non minùs fodiendum, atque explorandum, an-non ex neglecto, & sterili monte eruatur aurum, quicum non valeant occurrentes passim lapides conferri.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 170","label":"VITA, ET MORIBVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/170","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/170"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 170.5-7","label":"170.5 to 170.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/170.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/170.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}