{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 5 188","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 188","ref":"188","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/188","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/188","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/188.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5","urn":null},"verse":false,"words":370,"text":"ille insignis, cuius sex libri de Rerum natura hactenus superstites vberiorem, quàm alias vsquam, Epicureae Philosophiae explicationem continent, & qui videretur praesertim hoc loco esse celebrandus, nisi quotquot magni Viri scripta eius attigerunt, maximopere ipsum commendassent. Dictus ni mirùm illis est vir multae artis, praestans elegantiâ, doctus, magnus, & alia. Hinc cùm elogio nostro non egeat, sufficiat heic apponere egregium de scriptis illius, Ouidij vaticinium; Carmina sublimis tunc sunt peritura Lu creti, Exitio terras cùm dabit vna dies. Minimè porrò videtur dubium, quir mendum apud Varronem subsit, ne sit pro Lucretio legendum Lucilius, vel quid simile dum, Lucretius, inquit, subrum vnius, & viginti librorum initium fecit hoc Athenis, & terrae genitabile querere rempus. Nimirum neque hoc librorum Lucretianorum initium est, neque dici potest quid Lucretius in quindecim libris desiderati edisseruisset; neque (quod mirum) cùm Gram matici veteres, aliique authores memorato: sex libros citent, vllus tamen vnquam citauit aliquem ex iis quindecim. Vetustior adhuc Romae fuerat Pompilius Andronicus natione Syrus, quem Suetonius inter illustreis recenset Grammaticos, quique opusculum annalium Elenchorum se decim millibus nummûm pressus inopiâ vendidit. Ne memorem verò Aurelium Opilium Epicurei cuiusdam libertum, qui Philosophiam primò, deinde Rhetoricam, no uissimè Grammaticam docuit, ex eodem Suetonio; placet potiùs eos memorare, quos Cicero refert vt contemporaneos, & maxima parte etiam familiareis Ex illorum numero sunt T. Pomponius Atticus, quem Cicero colloquutorem in libris de legibus facit; cui dicat librum de Senectute; ad quem scripta sedecim super sunt Epistolarum volumina. De praeclare huius ingenio, virturéque eximiâ nihil est quod heic adiiciamus; cùm praeter ea, qua colligere ex Ciceronis operibus licet, vit: ipsius egregia per Cornelium Nepotem scripta teratur omnium manibus. L. Torquatus, ex Nobili, & antiqua illa Torquatorum familia; & alius tamen ab eo qui cum Cn. Octauio Consul fuerat; quem Cicero colloquutorem in libris de Finibus facit, appellans ipsum hominem omni doctrinâ eruditum. Hic obierat, cùm Cicero huiusmodi opus conscripsit, vt testarum ex iis habemus, quae sunt scripta ad Atticum Videtur verò & idem esse, aduersus quem accusatorem pro P. Sylla oratio est C. Velleius Senator, quem colloquutorem facit Cicero in libris de natura Deorum, eloquentiam eius commendans, ipsúmque esse praedicans, ad quem qui tum Romae essent Epicurei primas deferrent; cùm eundem quoque L. Crassus omnibus togatis sine du bio anteferret, & paucos cum illo è Graecia Epicureos compararet. C.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 187","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/187","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/187"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 189","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/189","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/189"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}