{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 5 228-2","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 228-2","ref":"228-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/228-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/228-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/228-2.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5","urn":null},"verse":false,"words":232,"text":"CAPVT IV. Quòd Dialecticam. EQVITVR Dialectica, quam Epicurum damnauisse ita videtur in confesso, vt orquatus etiam ille de eo dixerit, in Dialectica nullam vim existimauit esse nec ad meliùs viuendum, nec ad commodiùs disserendum. Et Laërtius loquens de Epicureis, Dialecticam, inquit, vt superuacaneam, repudiant. Heinc videas Epicurum passim à Cicerone reprehendi quod definire, quòd partiri, quòd colligere neque sciat, neque doceat, ac proinde in salebras innumeras incidat. Sed vnus tamen locus est in libris de finibus, in quo rem totan conficit paucis in illa, inquit, Philosophiae parte, quae est quaerendi, ac disserendi, quae λογικὴ dicitur, iste vester planè, vt mihi quidem videtur, inermis, ac nudus est. Tollit definitiones, nihil de diuidendo, ac partiendo docet; non quomodo efficiatur, concludaturque ratio, tradit, non qua vi, captiosa soluantur, ambigua distinguantur, ostendit: iudicia rerum in sensibus ponit, qui bus si semel aliquid falsi pro vero probatum sit, sublatum esse omne iudicium veri, & falsi putat. Et rursùs, dum Dialecticam, inquit, contemnit Epicurus quae vna continet omnem & perspiciendi quid in quaque re sit scientiam, & iudicandi quale quidque sit, ac ratione, & via dispu tandi, ruit in dicendo, vt mihi quidem videtur, nec ea, quae docere vult, vlla arte distinguit. En proinde vt Cicero Epicurum variè despiciat, omittamus hunc nihil prorsùs dicentem. lib 4. dub ab hoc credulo, qui nunquam sensus mentiri putat, discedamus. Et, huic non multum diffe uib, To tib. . Tab. renti à indicio ferarum oblinisci licebit sui.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 228","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/228","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/228"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 229","label":"CAPVT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/229","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/229"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}