{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 5 257","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 257","ref":"257","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/257","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/257","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/257.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5","urn":null},"verse":false,"words":409,"text":"Exstare etiam in sarcinis plureis reliquias ex eo Aere, quod antiqui graue dixerunt (cùm id nimirum penderent) interque parteis Assis vatias reperiri Quadrantem, qui altera facie Suem praeferat, ex quo, & ex Que, ac Tauro pariter signatis, dicta primùm fuit Pecunia, tanquam à pecudibus. Sic & repertum iri alia propemodum innumera, de quibus coràm disserere, sine voluptate vtriusque non posset. Denique tam sese, quàm fratrem non diuertisse ad Pacium, quòd se luris ignorantiores suis coaetaneis crederent; sed quòd eximium aliquid supra psos sapere vellent. Placuit mirè parentibus instituta defensio, ac patruo praesettim, qui tanto ardore videndi ipsius inarsit, vt, vix tertio mense exacto, accersitum voluerit. Accessit ergo; sicque Larcis reuisit primùm mense Nouembri, sed adducto tamen secum Pacio, vt vel reducendi ipsius praetextu detineri domi non posset. Relictus verò germanus fuit, quod è morbo tum conualescens sese dare itineri absque periculo non posset. Heic non memorabo qua exsultatione exceptus Peireskius domi fuerit, neque quo cultu habitus Pacius. Referam dumtaxat magnum illum virum Guillelmum Varium, qui tum erat princeps Aquensis Senatus, quíque fuit postmodùm suffectus, vt suo infrà loco dicetur, in vicem Cancellarij, mirari satis non potuisse indolem adeò egregiam, rarámque adeò eruditionem tanta cum modestia conlunctam; neque vnquam satis satiari interrogando, excipiendóque quae ille scitè, perspicuè, suauiterque commemorabat. Paucis pòst diebus Monspelium vnà cum Pacio rediturus, deflectendum è via censuit, vt demonstrare illi posset scaturiginem Vallisclausae, non aquarum exundantium copia magis, quam Petrachae, & Laurae amoribus concelebratam: itémque Arcum illum triumphalem, qui Arausione conspicuus, C. Marij credebatur, cùm ipse Fabij Maximi potiùs esse opinaretur; tum ciuitatem Auenionenem; & fornicatum triplici serie V Vardonis, seu Guardonis pontem; ac Nemausentia quoque nonnulla, quae ille non auerterat, tametli illeic biennio moratus. Quam primùm autem rediit, tanta se cum llacritate ad studium luris composuit, vt horas decem solidas diebus singulis in eo collocaret. Neque verò id solùm tempus consecrau est studiis; sed dietim etiam quasdam horas, ee potissimum ante somnum impendere solitus fuit literis Humanioribus, studióque rerum intiquarum. Non id abnuebat penitus Pacius, qui mirè etiam afficiebatur, quoties illum de tebus variis, ad antiquas praesertim leges pertinentibus, dicentem audiret. Quin non modò etiam est passus, sed penè, dicam auctor fuit, * Narbone inuiseret quae exstant illeic veuistatis non ignobilia monumenta; ac speciauin votum, factimque Augusto Arae dedicationem, cuius ante annos triginta effossae, & Burdigalae, cum illustratione Eliae Vineti, excusae exeinplum obtinuerat. Scilicet nondum Primus. allatum erat Inscriptionum Gruteri opus, in quo posteà obseruauit Tribunitiam Augusti potestatem, quae apud Tacitum legitur trigesima septima, fuisse ex hac ipsissima inscrintione trigesimam octauam.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 256.10","label":"256.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/256.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/256.10"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 258.1-4","label":"258.1 to 258.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/258.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/258.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}