{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 5 281.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 281.1-4","ref":"281.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/281.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/281.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/281.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"simorum iacturâ, numeróque infaustissimum, Addebat sibi solatio fuisse, quòd inire in tereà amicitiam licuerit cum aliis Viris oppidò magnis. Vnus fuit loannes Franciscus Vidius à Balneo, Patracensis Archiepiscopus, & per ea tempora Auenionensis Vicelegatus. Singularis enim deinceps necessitudo intercessit, seu donec ille Auenione degit; seu cùm est versatus perillustris Nuncius tam apud Principes Belgarum, quàm apud Regem Christianissimum; seu postquàm factus est Cardinalis rarae, & spectatae virtutis. Alius fuit Franciscus Savarius Breuius, qui diu fuerat Orator Regius ad portam Ottomanicam, quique tum Roma rediens, vere nouo fuit Aquis- Sextiis; ac secum habuit Gabrielem Sionitam ex Maronitis Libani montis, linguarum Orientalium interpretatione iam elarum, quicum etiam Peireskius amicitiam contrahere, porróque excolere suauissimum habuit. Alius rursùm fuit Guillelmus Catellus, eximium Senatus Tolosani lumen, quicum multa communicauit, sen Id specialem Comitum Tolosanorum historiam, seu vniuersè ad Occitaniae commentarios spectantia; quod ipse etiam testatus alicubi est, Peireskium virum doctissimum, curiosissimúmque appellans. Infelicitas alia, quae illum eodem anno exercuit, morbus fuit grauissimus, qui totos duos menseis sic Patrem afflixit, vt ipse, pro amore feruentissimo, vix vnquam ab illius lecto, cubiculóve recesserit. Alleuamento interea fuit, quòd rara nonnulla accepit ex Belgio, ac speciatim iconem lacobi Metij Telescopiorum inuentoris, quam procurauit VVinghemius, quòd obtinuit etiam Arelate expressam è marmore nouem Musatum effigiem; & Monspelio aliam duarum Musarum cum Homero in medio, & inscriptione OMHP.. & aliqua alia, quae statim cum variis numismatibus ad Natalitium Senedictum misit. Succidit etiam aliquas noras, quas lectioni cùm destinasset, insumere praesertim voluit pellegendae expendendaeque Prouinciali Historiae, quam tum edidit Caesar Nostradamus. Vt verbum autem adiiciam de illius examine, non prortus quidem probauit stylum magna parte roëticum: non etiam fidem habitam commentariis nescio quibus, aduersus quos auhentica quaedam monumenta exstarent: non aliquos metachronismos, & annorum initia Ralendis lanuarij constanter tributa, cùm potius ad Incarnationis Dominicae diem speTertius.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 280.11-12","label":"280.11 to 280.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/280.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/280.11"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 281.5-8","label":"281.5 to 281.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/281.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/281.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}