{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 5 297.5-8","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 297.5-8","ref":"297.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/297.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/297.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/297.5.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"fuerat in Bibliotheca Pinelliana, quam tu, & ego, inquit, florentem olim vidimus Non postremum etiam quaesiuit ex variis antiquitatis monumentis, quae Aquas-Sextias transferri voluit. In iis praecipuum fuit Lectisternium, seu tumulus marmoreus elegantissimae structurae, cui prope Brinoniam eruto, & ad se conuehendo tum specialem currum, tum viginti industrios, lectósque viros destinauit. Hoc certè opus tanti fecit, vt Rubenium posteà discedentem in Hispaniam, non potiore vllo ad se lenocinio, quàm illius inspectione inuitandum censuerit; & cùm in eo figuras quasdam seu vetustate, seu iniuriâ malè affectas obseruasset, habere Roma voluerit ectypum gypseum alterius, in quo vias sibi figuras consimileis notauerat, vt illarum instar curaret restitui. Alleuamento quoque fuit Barbleus quidam Coloniensis, iuuenis industrius, & Medicinae etiam peritus, qui ipsi fabricatus est chartaceas sphaeras omnimodas, hoc est iuxta hypotheseis Ptolemaei, Copernici, Tychonis, aliorum. Non omittendum, fuisse quoque magnopere exhilaratum consuetudine perhumana sacobi Lorini è Societate IESV, Psalmorum Commentatoris, qui cùm priùs Româ rediisset, Auenione ad ipsum venit, & autographo quodam Bellarmini donauit. Tanlem, vt mentem diuerteret, legit per id tempus quod tum è praelo primùm prodibat, Arelatense Pontificium, auctore Petro Saxio eius Ecclesiae Canonico. Plurimùm verò fuit indignatus, quòd ille, studio nescio quo, affectasset eleuare Principum nostrorum iura, & non modò non reposuisset quae opponi potuerant, sed interdum etiam tentasset praeter fas illa eneruare. Quamobrem non interquieuit, donec placito Curiae libri euulgatio prohibita fuit. Paullò iam meliùs Peireskio erat, cùm post literas varias & à Cardinali Legato, & à Puteano Equite, & ab aliis Madrito acceptas, admonitus denique est Cardinalem reditutum, transiturúmque Massiliâ initio Septembris. Itaque, sanitate licèt parùm firma, illuc accessit, Cardinalísque appulsum aliquot diebus exspectauit. Frustra id tamen 3 quoniam ille vento fruens secundo praetervectus est, substititque solùm nonnihil Toloni; vnde rariora quaedam ex iis, quae ex Hispania aduehebat, cum excusatione AquasSextias misit.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 297.1-4","label":"297.1 to 297.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/297.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/297.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 297.9-10","label":"297.9 to 297.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/297.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/297.9"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}