{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 5 335.5-8","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 335.5-8","ref":"335.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/335.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/335.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/335.5.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Susteai Anselanca. Ad-haec autem quantae putemus consolationi illum fuisse, cùm amicos vel aegrotanteis, vel orbitate, alióve casu fortunae perculsos inuisit? Nemini quippe aut meliora, aut amabiliora verba; & quia morbis, doloribúsque tolerandis assuetus erat, ideò nemini lenimenta aegritudinum omnium perspectiora: nemini potiùs habita fides, quòd ipse expertus omnia crederetur. Nouimus certè aliquos, quibus de salute propè desperantibus, animos restituerit; adeo fuit solers deregendis, facundúsque edisserendis insolitorum ipsis morborum symotomatibus, prognosticis, causis, &, nisi planè curantibus, saltem lenientibus remediis Ex his licet intelligi, quàm iucunda esse deberet illius cum sanis conuersatio; quando tam bene nouerat ecquae res forent, cuiusque genio, moribúsque accommodatae. Nimirùm cùm tam multa nosset, impromptu erat deligere, quae gratissima cuique enarraret: & cùm esset semper ad discendum comparatus, percontabatur solùm ea, quae nouerat collocutorem cum voluptate recitaturum. Ira cùm frequens à peregrinis, curiosisque inuiseretur, subodorabatur imprimis, cuius rei studio tenerentur potissimùm; ac tum ea solùm ostendebat ex libris, cimeliis, caeterisque rebus, quae videre foret iucundum; neque aliquid obtendebat, quod ipsi nosse non affectarent. Rogitabat deinde ea, quae ipsi vel in patria, vel iter faciendo rara obseruassent; habebatque semper quidpiam simile, quod vel monstraret, vel aliàs sibi visum, auditúmve referret Inde effectum est, vt nemo non inuitus, discesserit, horásque, & dies non optauerit prolixiores. Quin longè etiam abfuit, vt creprô conuersantibus taedium, aut fastidium crearet: exundabat enim semper nouo aliquo eruditionis gurgite; ac vocibus viuis omnia exprimens, ita rapiebat animos; vt metum semper iniiceret, ne cirò nimis faceret finem. Et appositè quidem, seu perrarò tamen, iocos interseruit: seriò quippe solitus loqui, eâ oris facundiâ sermones fundebat, qui iis salibus parum indigerent. Porrò, cùm eius consuetudo foret cuique gratissima; ipsi tamen oneri erant, quotquot res dumtaxat vulgareis loqui, audiréve iuuabat.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 335.1-4","label":"335.1 to 335.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/335.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/335.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 335.9-10","label":"335.9 to 335.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/335.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/335.9"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}