{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 5 368.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 368.1-4","ref":"368.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/368.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/368.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/368.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"δὲ Λικέυται χ Μλην Lib. 3. sετρβν ijlul. Strom 1. Diod. ibid. 1. Astror. hancque exstitisse illis occasionem constituendi Mathematicas; Iosephus nihilominùs nec magis, nec minùs illos edocuisse, quàm ab ipsis didicisse, Mathematicas legitur. Fortassis quoque gratia illa, quâ Sacerdotes est prosequutus, nonmodò eius venerationis, quâ illi apud Regem, & populum erant, argumentum fuit, sed etiam gratitudinis quâ erga eos fuerit, quòd ipse, puer pastoritius, disciplinarumque ignarus, ad eos appulsus, & in Aula potens, quidpiam edoctus ab ipsis fuisset. Sanè & deinceps diuinus Moses in eandem Regiam Aulam inductus, non tam quosquam erudiisse, quàm ipse eruditus fuisse in omni Sapientia Aegyptiorum memoratur. Interim vero cùm haec Sapientia complexa haud-dubiè Mathematicas fuerit; ac inter Mathematicas Astronomia semper praecelluerit; videri haec Mosis eruditio potest antiquissimum, quod exsteris Scripturis Sacris scientiae Siderum monumentum. Posset adhuc haberi antiquius, si probari posset, quod nonnulli censent, fuisse à Mose lobi historiam vt superioris aeui, conscriptam; quippe in ea lobus meminit Arcturi, Orioniss atque Hyadum; prorsùs vt oportuerit fuisse tunc Stellas in Asterismos artificio quodam digestas. Sed de tempore vtvt sit; adnotari saltem hîc potest, videli Iobum, cùm foret Iudaeis alienigena, hausisse Dei cognitionem ex eo, quiis Scriptura Sacra Caelorum Exercitus appellatur; quando inuisibilia Dei exui quae facta sunt, conspectis, non alia re intelliguntur magis; & menu iure Synesius Astronomiam vocans ὑπὲρ σεμνὸν ἐπιστήμὴν, summè venerab. lem scientiam, esse eam dicit euectionem ad quidpiam antiquius, honorabiliumve; ineffabilem scilicet Theologiam. Vt breue faciam, ac id praeteream, quas legimus Deum Salomoni dedisse, vt, caetera inter, sciret Anni cursus, & Stell rum dispositiones; si quid ex Sacris Literis expressè probat antiquitatem obser uatorum Siderum, artisque cuiuspiam ex ipsis obseruatis constitutionem, idess videtur quod sacri Prophetae querebantur jam temporibus suis, Chaldaeosessis qui Babylone contemplarentur Sidera, & supputarent menseis, vt ex eis venum annunciarent; scilicet ex hoc intelligitur, fuisse debere obseruationem, artem que quandam Siderum apud Chaldaeos peruetustam.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 368","label":"EX EPICEDIO PERESCIANO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/368","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/368"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 368.5-9","label":"368.5 to 368.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/368.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/368.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}