{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 5 369.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 369.1-4","ref":"369.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/369.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/369.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/369.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"Diod. l. 3. & Iam de Saturno alio Caeli filio, qui relictâ Africâ, in Italia, Sicilia, Cretâque & alij. segnauit, hoc ferè argumentum est, fuisse eum Paterna studia prosequutum, quòd lentissimus Planetarum eius nomine sit donatus; fortassis quòd illius motum primus omnium deprehenderit, ac dictus Κρόνος, quasi χρόνος, Tempus, ex eo fuerit, quòd nullus foret animaduersus ex caelestibus circuitibus diuturnior. Cùm ex illius verò filiis, Pluto Agriculturâ, Neptunus Nauticâ magis afficeretur, censeri potest Iupiter in nobiliorem curam successisse; ac ideò delegisse montem omnium celsissimum habitum, Olympum videlicet, vnde Sidera obseruaret; vt proinde & ipse dictus fuerit Olympius; & montis Olympi dehominatio translata in Caelum, cuius quia leges perspectas haberet, idcircò regnare in Caelo fuerit creditus. Cùm Graeci certè partim ad Deos, partim ad Heroas, partim ad Sapienteis referrent hanc scientiam; iure Achilles Tatius Isag. ad Phaen. hac occasione Aeschylum citat, Deo tribuentem, vt Astrorum ortus, occasúsque ostenderit, & Hiemem, Ver, caeterásque tempestates distinxerit, quod ipsum loui tribuit Ouidius, 1. Metam. Perque Hiemes, aestúsque, & inaequaleis Autumnos, Et breue Ver, spatiis exegit quattuor annum. Vbi & quod praemittitur fuisse Saturnum in Tartara à Ioue missum, reuinctumque, designare videtur lonem, cùm sibi fecisset cognominem Stellam, fecisse & cognominem Patri Stellam vlteriorem in profundissimo Aethere quamsegnissimè progredientem: quanquam videntur haec nomina longè posteriùs indita; (cùm antiquius sit, vt Stella Iouis Phaëton, Saturni Phaenon appelletur.) Ita penè porrò intelligi ex Luciano licet, qui & Tartarum interpretatur loc.eit. altitudinem aëris ingentem, & negat idcircò Saturnum à Ioue aut in Tartarum Praecipitem datum, aut conjectum in vincula, quatenus vulgò homines putant: Ad Hyperionem quod attinet, docet Diodorus illum, cum esset Caeli fi- lib. 3. lius, Solis, Lunaeque cursus monstrasse; ac ideò ex filij eius nomine fuisse Solem Helion, & Lunam ex filiae nomine Selenem vocatam. Postremò verò lapetus, & ipse Caeli filius, nihil quidem laude dignum peregit; at Prometheus ex ipso natus, ideò alligato in Caucaso monte, cordéque ab Aquila exesus, interin Escl. 7.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 368.5-9","label":"368.5 to 368.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/368.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/368.5"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 369.5-7","label":"369.5 to 369.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/369.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/369.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}