{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 5 369.5-7","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 369.5-7","ref":"369.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/369.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/369.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/369.5.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5","urn":null},"verse":false,"words":263,"text":"Pretante Seruio, perhibitus est, quòd nimia cura, & sollicitudine Astra obseruarit ex monte Sideribus penè, vt ille ait, vicino, ac ideò maiora Astra demonsrante, & diligenter eorum ortus, occasúsque significante. Praetereo autem, quod idem docet, fuisse eum primum, qui Astrologiam Assyriis (vicinis nimirum Saucaso) indicauerit; ac adjicio solùm, non alia de causa videri illum creditum homini animando detulisse ignem è Caelo in Terram, quàm quia haustam celitùs scientiam in homines transfuderit, eiusque amore illos inflammârit. Lib. 2. Quod superest enim, cùm apud Assyrios idem sit Belus, qui Iupiter, vt à Diodoro scribitur; ipse est potiùs, qui apud illos vt sacratißimus Deus est, ita habesit, juxta Plinium, Sideralis scientiae inuentor. Nihil verò necesse est percurrere jam caetera, quae praetereà fabulosa habentor; v.c. quòd tritum illud de Phaëtonte sic interpretantur; vt Solis cursum repererit quidem, sed moriens tamen eius doctrinam imperfectam reliquerit: quod tuentur Bellerophontem non equo victore, sed contemplatore animo elatum in Caelum; quòd Daedalum ea contemplatione, quasi alarum remigio ad arctos euectum, quam Icarus non imitatus (quippe rationum demonstrationes, vt Gregoras habet, non perinde intelligens) à germana rerum caelestium In Syn. de Astrol. cognitione exciderit; & quae plura alia Lucianus recenset; vt de Endymione Lunae amasio, de Tiresia Vate, & similibus. Vnum tamen praeterire non juuat, In Isag. quod tam apud ipsum, quàm apud Tatium memoratur, quodque, quia iam est Heroicorum temporum, accedere propiùs ad id, quod Historicum appellant, cisteuis dutsceiaum. videtur, cisde Astrol. Ποκηλεεν Odysf.E. stoluen sut l A In Epin. sauisusm sal sul εινσιουίεειμεεενν Epin. lib. 2. cap. 14 De diuin. lib. de Astrol. in Isag. loc. cit. loc. cit. in Praefat. videtur.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 369.1-4","label":"369.1 to 369.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/369.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/369.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 370.1-4","label":"370.1 to 370.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/370.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/370.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}