{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 5 370.5-8","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 370.5-8","ref":"370.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/370.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/370.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/370.5.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"Antiqua enim regio Viros illos nutriit, qui primi ad ista applicuereau mum, ob aestiuam Caeli pulchritudinem, qualem obtinet Aegyptus, & Syria, vbi omnes, vt si dicam, stellae perspicuae, tanquam amandatis procul nubibus, pluuisque, cernuntur. Et cerse, si illud, quod iam attigi de Iphitea institutione, instaurationéve Olympiadum quae annis paullò minùs octingentis ante Christum contigit; itémque libros non modò Homeri, sed maximè quoque Hesiodi, qui sub idem tempus, aut nob multò antè floruerunt, excipias; nihil habent Graeci antiquùs obseruationibus Thaletis, qui annis sexcentis ante Christum floruit, &, quam adhuc habuit calestium rerum notitiam, ipsam ex Aegypto deduxit. Cùm soli itaque Aegyptij slolorûmve Sacerdotes sint, qui cum Assyriis, seu Babyloniis, Philosophisve! rum, Chaldaeis vocatis, de Obseruationum vetustate certent; difficile sanè est pridictu, vtris ea tribuenda laus sit. Nam quamvis Iosephus & alij Chaldaeis pcimas tribuant, aut Lactantius, & alij pro Aegyptiis stent; & Plato tamen, & cero, & Diodorus, & Lucianus, & Achilles Tatius, & alij sic vtrosque citant, vt vtrique non alia, quàm sua ipsorum fide nitantur. Neque id sanè mirumquando vtrique se pariter camporum planitie, serenitateque aëris tuentur setvtrique dicunt alteros quandam sui esse coloniam, vtrique initia fabulosa jactanus quae discutere operosum sit; vtrique paria de tempore, ex quo vsque obs uant caelestia, mentiuntur. Chaldaei enim apud Diodorum incubuisse se illi dicunt ab annorum millibus quadringentis tribus; & Aegyptij apud Ciccrenem, millibus quadringentis, & septuaginta. Nisi fortè Aegyptios velis vincore, quòd pretium sibi auctione faciant: Quasi ipsis satis non fuerit jactare iius apud Laërtium annorum millia quadringinta nouem, quibus ab vsque Vulea no Nili filio, ad vsque Alexandrum Macedonem Eclipses contigerint, Solis pists quidem trecentae septuaginta tres; Lunae verò octingentae & triginta duaHisce itaque praetermissis, negandum non est quidem, quin aliquot sęculis ante Thaletis, caeterorumque Graecorum peregrinationes, Aegyptij obseruauerint; at ex quo vsque tempore, res in fabulosum, ac planè occultum reuoluitur tempus.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 370.1-4","label":"370.1 to 370.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/370.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/370.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 371.1-3","label":"371.1 to 371.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/371.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/371.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}