{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 5 371.4-7","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 371.4-7","ref":"371.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/371.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/371.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/371.4.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"Sed enim, quod tam ad Chaldaeos, quàm ad Aegyptios attinet, distinguenda sunt duplicia obseruata, quae iuxta receptam vulgò distinctionem dici Astronomica, & Astrologica valeant; illa pertinentia ad motus, magnitudines, distantias, proportiones Siderum; ista ad effectus, quos à Sideribus Pendere hariolati sunt, tam in affectionibus aëris, quàm in actionibus, rebúsque humanis. Videlicet vtraque gens mirè in superstitionem prona, perculsa primum Visis mirandis Solis, ac Lunae defectibus, ac adnotatis subinde Stellis, quae contrariam caeteris irent viam, cogitare coepit, & ista non sine causa contingere, & opus solùm esse studio, quo ea, quae exinde portenderentur, cognosci possent. Vnde & quia, vt de Chaldaeis speciatim Diodorus testatur; attribuere vim maximam quinque Stellis Errantibus, illas nempe interpretati voluntatis Deorum Nuncias, quòd non vnâ, eademque viâ cum merrantibus incederent; quòd nunc ad haec, nunc ad alia loca orirentur, & occiderent; quòd magnitudinem, coloremque variarent; ideò his, aliísque huiuscemodi varietatibus applicandum esse animum censuerunt. Cumque existimarent, quò locus editior, vnde haec obseruarentur, foret, eò posse omnia distinctiùs, euidentiúsque perspici; ideò fuere illis constructa summę altitudinis aedificia, ac Babylone nominatim immensa illa Turris, descripta ab Herodoto, ex summa cuius area, in qua erat & Beli templum, Sidetum ortus, occasus, alia, possent exactè, vt Diodorus idem memorat, adnotari. Deprehendere aliunde quinque illos Planetas eundem propè cursum, quem bunam, Solémque tenere, ac Zodiacum proinde signârunt, in eóque vim esse insignem ominati sunt, quòd Planeiae omnes in ipso semper versarentur. Distinxere autem ipsum in duodecim parteis, seu Signa; quòd eum Luna duodecies, do nec Sol semel, percurreret; & pro numero dierum, quo Sol vnum Signum peruaderet, subdistinxere quodlibet Signum in triginta parteis ; quas dicimus Gradus. Mitto vt proinde voluerint, ex eodem Diodoro duodecim esse principes Deos, quibus singulis vnum Signum, vnúmque mendutandi Aiselanea. sem tribuerint; vt triginta Stellas Planetis substituerint, quas & dixerint Deos consiliarios; vt duodecim semper apparenteis ad Boream, duodecim semperinconspicuas ad Austrum habuerint, quarum illas viuentibus, istas congregatis mortuis deputârint, similiaque insomnia; ac refero solùm, quo artificio distinxerint Zodiacum in duodecim parteis. Exstat res Chaldaeis quidem apud Sextum Empiricum, de Aegyptiis verò apud Macrobium.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 371.1-3","label":"371.1 to 371.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/371.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/371.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 372.1-4","label":"372.1 to 372.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/372.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/372.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}