{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 5 374.1-3","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 374.1-3","ref":"374.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/374.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/374.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/374.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"ac tum, adscripta significatione, decernebant eum, qui pro horoscopo haberet primum gradum Arietis, aliquando agricolam, aliquando militem futurum; eum, qui secundum, rixosum fore, ac inuidum; atque ita de caeteris, quae ex Aben Ezra Scaliger deduxit. Vt verbo dicam, quicquid notitiam tam Aegyptij, quàm Chaldaei habuere de Sideribus, id ad Astromantiam totum retulere; atque idcircò apud illos non tam Astronomia germana, quàm spuria, hoc est Astrologia diuinatrix viguit, Memoratus certè Berosus, paulò post Alexandri mortem, in Graeciam aduentans, nihil solidi de Astronomia attulisse proditus est, sed inuexisse diuinatricem duntaxat Astrologiam; ob quam rem nouam, & populo miram, fuit ex Vitruuio, Plinióque magni habitus: li gnáque memoratu est, quam idem Vitruuius, & Cleomedes ipsi Beroso, Luemtius vniuersè Chaldaeis, Babyloniisve opinionem tribuunt de Luna dimidis obscura, dimidio lucida (prorsùs vt in horologiis machinariis consimilis pila solet adhiberi) ad declarandum videlicet vnde Lunae Phases continganti potè quasi non attendissent, & Lunam à Sole illustratam pro diuerso ad nopositu varietatem illam Phascon ostentare, & eandem Lunae faciem verus Terram semper conuerti. Aliunde verò Eudoxus redierat, nôrat quidemeui jusmodi haec Astrologia, (cuius cultores primarij citarentur Petosiris, Necbpsus, Aesculapius) foret; verùm ipsam mirificè, vt Cicero habet, contempliu ac frugi aliud nihil retulit, quàm, vt Thales, & alij, elenchum aliquo Eclk pseon, & quas jam memorauimus varietates motuum Errantium Stellatum qui quibus primus conatus fuit adhibere Hypotheseis. Quin-etiam Plato cum Eudoxo, vt à Strabone scribitur, fuit in Aegypto per tredecim annosi (tametsi ab aliis scribitur per pauciores, & Laërtius etiam memorat Eudoxum non cum Platone, sed cum Chrysippo Medico in Aegyptum profectum & annum solum, quatuorque menseis cum Sacerdotibus conuersatum) professus est se nihil explorati circa easdem stellas habere; ac idcircò solùm in sagacitate; solertiâque Graecorum, qualem Eudoxum nôrat, spem posuit.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 373","label":"373","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/373","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/373"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 374.4-6","label":"374.4 to 374.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/374.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/374.4"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}