{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 5 377.5-7","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 377.5-7","ref":"377.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/377.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/377.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/377.5.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"Vt iam, quod semel, ac iterum de Eudoxo, insinuaui, resumam; is, cùm post reditum ex Aegypto, nosset non modò Solem, & Lunam, sed quinque etiam Erranteis Stellas circumire Zodiacum; atque ita quidem, vt tam Sol, & Luna, quàm eae Stellae variarent interdum latitudinem, seu à medio Zodiaci, orbitave Ecliptica deuiarent (nempe Solem quoque exorbitare opinabatur) ac Stellae praetereà non progrederentur modò, sed interdum quoque regrederentur, ac starent; ideò cogitans qua ratione ista peragi in natura possent; imaginatus est, praeter Aplanen, seu Sphaeram lnerrantium, quae suprema omnium circum-raperet in Occasum caeteras, debere attribui tam Soli, quàm Lunae treis Sphaeras, & Stellarum singulis quatuor; quarum vna, eáque suprema, asiqueretur impressionem Sphaerae Fixarum, seu mauis Primi Mobilis; succedens referret in Ortum; tertia deuiationem ab Ecliptica faceret; quarta, seu infima in Stellis, directionem, stationem, retrogradationem libratione quadam crearet. Fuere proinde Eudoxo Sphaerae vniuersè viginti septem, eaeque omnes concentricae, vt superiores possent inferiores abripere, & istae possent intra illas conuolui, Callippus deinde duas Soli, duas Lunae; Marti, Veneri, & Mercurio singulas adiunxit, sicque habuit triginta treis; Aristoteles autem Sphaeris omnibus, quae Aplanes motum non sequerentur (exceptis tamen Lunaribus) totidem, quas dixit Reuoluenteis, vt illas nimirùm motui Aplanes con formarent, apposuit; sícque quinquaginta sex Sphaeras vniuersè constituit; quantum quidem elicere ex ipsius contextu licet. Praetereo autem istis, ac Platoni fuisse Lunam infimam; Solem supra ipsam; & supra Solem, quin que Vagas Stellas; ac videri omninò Archimedem, vno alterôve saeculo pòst, non ordine alio, quàm hoc, repraesentasse Planetas sua illa in Sphaera, in qua tametsi Claudianus non exhibitos alios, quàm Solis, ac Lunae motus memoret, Percurrit proprium mentitus Signifer annum: Et simulata nouo Cynthia mense redit: Addit tamen Cicero alios, vbi de Archimede loquens, qui cùm, inquiti Lunae, Solis, quinque Errantium motus in Sphaeram alligauit, effecit idem, quod ille, qui in Timaeo Platonis Mundum aedificauit Deus, vt tarditate, & celeritâ te dissimillimos motus vna regeret conuersio.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 377.1-4","label":"377.1 to 377.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/377.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/377.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 378.1-4","label":"378.1 to 378.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/378.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/378.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}