{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 5 385.1-4","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 385.1-4","ref":"385.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/385.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/385.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/385.1.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5","urn":null},"verse":false,"words":373,"text":"interpretari ita licet, vt tales reverâ sint Viri, qui suis illis Organis, quasi scalis, & gradibus in Caelum ascendant, & cum Caelo, ac Sideribus immortali gloria florentes perennent; secùs ac sperare ij possunt, qui Gigantum more opes cumulant, titulósque aceruant, quos adueniens mors casusve insperatus, quasi Iouis fulmen excutiat, ac densa obliuionis caligine obruat. Quoties profectò subit Tychonis speciatim cogitatio, is videtur appositè potuisse illud vsurpare, quod olim apud Synesium alius, Οἱδʼ ὅτι θνατὸς ἐγὼ, καὶ ἐφάμερος, ἀλλ᾽ʼ ὅταν Ἀστρων Ἰχνεύω πυκινὰς ἀμφιδρόμους ἕλικας, Ὀυκετʼ ἐπιψάνω γαίης ποσιν, ἀλλὰ πτρ αὐτὰ Ζὴνì διοτρεφέος πίμπλαμαι ἀμβρόσιης, Noui, quod moriar, fragilis; sectans tamen Astra, Quae heinc, illeinc crebris sunt reuoluta viis: Haud vltrà Terram pedibus contingo; sed ipso Cum Ione diuinâ repleor Ambrosiâ. Quippe in assidua, qua fuit, Astrorum peruestigatione, visus omninò est communem conditionem mortalitatis, praesensionemque futurae mortis lenire, atque compensare cum voluptate, qua se agnoscebat non sine fructu vilere; vtpotè qui generi humano adeò vtiliter laboraret, déque tota posteritate adeò munificè mereretur, ac sibi eam gloriam, famaeque celebritatem quaeferet, quae nulla obscurari, aut deficere longinquitate temporis posset. VERVM hactenus ea sunto, quae TU, VIR ILLVSTRIS, non modò audire, sed habere etiam legenda voluisti, de rerum Caelestium obseruatione, ac studio, ab vsque antiquissimis, quantum licuit, temporibus, ad Tychonem Braheum vsque: nam ea quidem, quae adinuento post Tychonis mortem Telescopio detecta in Caelo, obseruatâque sunt, Sol maculosus; Luna superficie inaequabilis; Venus Phaseis, vt Luna subiens; Mercurius quoque, & Mars ex parte; lupiter fasciatus, & stipatus quatuor veluti satellitibus; Saturnus tricorpor, Galaxias stellatus totus, stellataeque pariter variae per Caelum quasi nebululae; ea, inquam, & plura, satis Tibi sunt, superque comperta. Ad Tychonis Vitam, cuius occasione haec edisserui, quod attinet; eius seriem, quasi annaleis sex Libellis complexus sum; retuli nimirum ad suos quidque annos, quatenus fuisse ab eo gestum, obserlatum deprehendi. Si mihi prae manibus fuissent obseruationum Codices, hoc est, Commentarij non modò annales, verùm etiam diarij; licuisset profectò, ob plureis circunstantias adhibitas, omnia exhibere vt comPletiùs, sic aliquantò fortè ornatiùs: Sed enim & Codices ipsi, dum editi etunt, seipsos loquentur, Tychonemque ampliùs celebrabunt; & mihi satis intereâ est, id praestititisse quod potui, & ex suscepto opere emersisse, quatenùs licuit; integrum relinquens iis, qui bona sorte Codices siue Manustriptos, siue editos perlegerint, pluráve aliunde, quàm ego habere perspecta potuerint, vt omnia cumulatiùs, elaboratiúsque exsequantur.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 385","label":"385","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/385","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/385"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 385.5-6","label":"385.5 to 385.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/385.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/385.5"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}