{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia. Vol. 5 432","citation":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5 432","ref":"432","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/432","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/432","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/432.md","author":{"name":"Pierre Gassendi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi"},"work":{"title":"Opera omnia. Vol. 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"ad Tychonem datis, illum inter alia sic affatus est Quòd iudicium meum de Scriptis tuis amanter ex quiris, quòd censurae meae eam, quae tibi cum doctissimis quibusdam viris non tam lis, quàm amica est concertatio, subijcis; in eo tantum mihi à te honoris tribui accipio, quanti non facerem, si Reges, & Principes de Regnis, & Pronincijs in tegris disceptantes, me sibi Iudicem constitue rent. Vt verò id, quod peti, & offers, mihi faciendum sumam, nec eruditio, quae in me aut nulla est, aut verè exigna, neque modestia mea patitur. Ne tamen ad tam amicam postulationem planè surdus sim, hoc habeto. De scriptis tui quid in genere sentiam, testabitur Casareae Maiestatis prinilegium, quod hisce literis adiun ctum tibi mutto, cuius ita scribendi ego Caesari author, & porrò vera in eo Caesarem testari sponsor fui. In specie verò ea, quae de Cometis posterioribus, quotquot ipse obseruasti, a te tradita, solidissimísque rationibus confirmata sunt, talia esse pato, vt de ijs ne ambigi quidem ampliùs ab eruditis viris queat. Atque haec quidem occasione Diplomatis Caesarei exscribo; sed literae tamen eiusmodi sunt, ex quibus, si quidpiam praeterea heic adiecero, videri non debeat cuiquam importu num. En ergo illarum initium: Magnas tibi ago gratias, Nobilis, aequè, ac eruditissime Vir quòd me non modò, literis tuis compellare, sed benenolentiam quoque tuam tam amanter offerre mihi volueris. Ego certè, licet faciem tuam non viderim, meliorem tamen tui partem, mentem nempe, ex scriptis tuis, quibus teipsum aeternitati iam con secrasti, iam olim & amaui, & suspexi: & eius causâ totum re videre, venerari, & amplexari non minùs auidè concupiui, quàm illi olim, qui ex vltimis Hispaniae finibus ad Linium videndum in vrbem profecti sunt. Auxit hoc meum desiderium humanissima haec tua compellatio, & in tantum an xit, vt, nisi Caesaris voluntas, & muneris publicis quod gero, ratio prohiberent, ita me Deus ametneque itineris intercapedo, & molestia, neque suauissimae coniugis, dulcissimorumque pignorum amor, & illecebrae cohiberent, quin arrepto itiseris comite communi amico Thaddaeo Hagecio, a te in Daniam vsque excurrerem.","prev":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 431.1-5","label":"431.1 to 431.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/431.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/431.1"},"next":{"citation":"Opera omnia. Vol. 5 433.1-4","label":"433.1 to 433.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/433.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pierre-gassendi/opera-omnia-vol-5/433.1"},"credit":{"text":"Pierre Gassendi, Opera omnia. Vol. 5. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Petri_Gassendi_opera_omnia","quality":"ocr"}}